Catharina Senensis (nata Catharina Benincasa Saenae Iuliae die 25 Martii 1347; mortua die 29 Aprilis 1380) fuit virgo, sancta, philosopha Scholastica, et Ecclesiae Doctrix.

Wikidata Catharina Senensis
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Senensis: imago
Catharina Senensis: imago
Nativitas: 25 Martii 1347; Sena Iulia
Obitus: 29 Aprilis 1380; Roma
Nomen nativum: Caterina di Jacopo di Benincasa, Caterina di Jacopo di Benincasa

Memoria

Sepultura: Basilica Sanctae Mariae supra Minervam, Basilica of San Domenico, Saint Catherine of Siena tomb
sanctus (feriae die 29 Aprilis, 29 Aprilis)
 
Libro della divina dottrina, c. 1475.

Per universam Europam pestis et bella ingravescebant in dies; Ecclesia ita scissionibus affecta est, ut contra legitimum Papam falsus aliquando exstaret. Catharina temporibus sic difficilibus nata est, Senis Iuliis,anno salutis millesimo trecentesimo quadragesimo septimo, ante diem octavum Calendas Iunias. Iam a pueritia se a Deo vocari, ut precibus vacaret atque paenitentiam duceret, animadvertit. Cum sextum decimum ageret aetatis annum, Tertio Ordini Sancti Dominici adscripta, domi se inclusit, quamvis obstarent sui. Ad eam nonnulli accedebant amici, precandi gratia. Aegrotorum curam per multos annos habuit; postea autem, ut penitus exstirparentur familiarum odia et vicorum? inter se, totam se dedit pacificationis negotio. Plurimum valuit, ne Ecclesia in discrimine versaretur: propterea, licet litteras nesciret primas, epistulas nihilominus dictavit, ut Gregorius XI et postea Urbanus VI gravissima cleri vitia coercerent; frequentesque misit epistulas regibus optimatibus universoque populo. Avide appetivit, ut Gregorius XI, servitute illa in Avennione restincta, Romam reverteretur. Procul dubio sui temporis mores et consuetudines omnino superavit, praesertim quia mulieres tales tractare quaestiones non solebant. Dialogum de Divina Providentia reliquit et multas epistulas, in quibus de re theologica et mystica stigmatis optime egit. Romae, die tertio Calendas Maias, triginta tres annos nata, migravit ad Sponsum, anno millesimo trecentesimo octogesimo (1380).

Totius Italiae et hominum morbis Patrona cum esset, a Paulo VI Papa tandem Ecclesiae doctrix renuntiata est. Eius dies festus agitur die 29 mensis Aprilis.


 
Monumentum Sanctae Catharinae, Romae, in Castello Sancti Angeli a Francisco Messina factum

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •