Catechumenatus

(Redirectum de Catechumenus)

Catechumenatus est praeparatio baptizandi (catechumeni) ad baptismum, quo particeps fiat ecclesiae.

Imago baptismi hominis adulti in aqua viva stantis, super cuius caput aqua effunditur (Coemeterium Calixti, saec. 3)
Baptismus inter Vigiliam Paschalem.

Notiones ad catechumenatum attinentesRecensere

  • catēchēsis (-is), f. (κατήχησις), institutio catechumenorum
  • catēchismus (-ī), m. (κατηχισμός), liber in religione docenda adhibitus, vide etiam: Catechismus
  • catēchista (-ae), m. (κατηχιστής), magister in rebus religiosis
  • catēchizo (catechisso), (κατηχίζω), religionem docere
  • catēchūmenus sive catēcūmenus (-ī), m. et catēchūmena (-ae), f. (κατηχούμενος et -ένη), in religione Christiana erudiendus sive erudienda, antequam baptizatur


HistoriaRecensere

Tempore ecclesiae antiquae usque ad saeculum 6 praeter Iudaeos imprimis pagani adulti se religioni Christianae adiunxerunt, qui antequam baptizati sunt, inter biennium vel triennium in doctrinis Christianis erudiebantur. Duo gradi distingui solebant:

  • Audientes vel κατηχούμενοι, quibus liturgiis cum lectionibus biblicis et sermone interesse licebat, locus autem relinquendus erat, antequam eucharistia coepit.
  • Competentes (vel Romae: Electi) vel φωτιζόμενοι, qui probati impositione manuum orationibusque inter candidatus baptismi accepti sunt. Orationibus, quibus a malo liberarentur, et doctrinae Christiane institutione ad baptismum praeparati sunt, qui regulariter in Vigilia Paschali administrabatur.

Medio aevo baptismus infantum in usum receptus est, quamobrem catechesim post baptismum fieri opportebat. Concilio Vaticano Secundo demum Ecclesia Catholica Romana constitutione de sancta liturgia catechumenatum toto orbe terrarum restituit, cui adulti, antequam ad baptismum admittuntur, interesse debent.[1]

Catechumenatus secundum Catechismum Catholicae EcclesiaeRecensere

  • §1247: Ab Ecclesiae originibus, adultorum Baptismus est condicio omnium frequentissima ubi Evangelii annuntiatio adhuc est recens. Catechumenatus (praeparatio ad Baptismum) locum tunc habet magni momenti. Is, cum initiatio ad fidem sit et ad vitam christianam, disponere debet ad doni Dei in Baptismo, Confirmatione et Eucharistia acceptionem.
  • §1248: Scopus catechumenatus, seu formationis catechumenorum, est illis efficere possibile, incepto divino respondendo et in unione cum quadam ecclesiali communitate, suam conversionem suamque fidem ad maturitatem ducere. Agitur de totius vitae christianae institutione, qua discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei.
  • 1249: Catechumeni iam cum Ecclesia coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis. Eos iam ut suos dilectione et cura complectitur Mater Ecclesia.

Catechumenatus in aliis ecclesiisRecensere

Cum decenniis praeteritis in terris olim Christianis magis magisque homines vivunt, qui aliis religionibus adhaerent vel saltem baptizati non sunt, quidam eorum autem adulti baptismum petunt, etiam multae ecclesiae ex Reformatione natae aliquam catechumenatus formam introduxerunt,[2] id quod missionarii ac ecclesiae, quae baptismum infantum abnuunt (ut puta Baptistae) semper fecerunt.

NotaeRecensere

  1. "Sacrosanctum Concilium" No. 64: Instauretur catechumenatus adultorum pluribus gradibus distinctus, de iudicio Ordinarii loci in usum deducendus; quo fiat ut tempus catechumenatus, aptae institutioni destinatum, sacris ritibus successivis temporibus celebrandis, sanctificari possit.
  2. exempli gratia: Hinrich Schmidt: Taufe erleben. Ein Taufkurs in sechs Kapiteln. Für Taufbewerber und Taufinteressierte. Cassellae 2005, ISBN 978-3-87939-753-2

BibliographiaRecensere

  • Eugen Paul: Geschichte der christlichen Erziehung. Vol. 1, Antike und Mittelalter. Friburgi/Basilaeae/Vindobonae 1993, ISBN 3-451-23051-8: ibi cap. III (Das Katechumenat in den ersten drei Jahrhunderten, p. 38–60) et cap. V (Das Katechumenat in der reichskirchlichen Zeit, p. 75–114).
  • Franz-Peter Tebartz-van Elst: Handbuch der Erwachsenentaufe: Liturgie und Verkündigung im Katechumenat. Aschendorff-Verlag, Monasterii Westphalorum 2002, ISBN 3-402-05384-5.
  • Marcel Metzger, Heinzgerd Brakmann: Art. Katechumenat. In: Reallexikon für Antike und Christentum. Vol. 20, Stuttgardiae 2003, p. 497–574.
  • Hinrich Schmidt: Taufe erleben. Ein Taufkurs in sechs Kapiteln. Für Taufbewerber und Taufinteressierte. Cassellae 2005, ISBN 978-3-87939-753-2 (Institutio baptismalis cuisdam ecclesiae Evangelicae in Germania).
  • Pierpaolo Caspani, Paolo Sartor, Iniziazione cristiana. L'itinerario e i sacramenti, EDB, Bononiae 2008.

Nexus externusRecensere