Castellum Grésillon
Castellum Grésillon (Francogallice: Château de Grésillon, Esperantice: Kastelo Greziljono) est domus culturalis quae 250 chiliometra distat a Lutetia e meridie et occidente; situm est Baugé-en-Anjou in oppido Francico. Henrico Micard moderatore collegium non lucrativum "Kulturdomo de Esperanto" condiderunt anno 1951. Circa castellum viridarium sat amplexum invenitur. Domum saepe frequentant discipuli linguae Esperanticae e toto orbe terrarum orientes feriis aestivis praesertim.
Historia
recensereCirca annum 1949 sectio Francogallica Associationis Esperanticum docentium internationalis in animo habebant aedificium proprium acquirere ubi docentes simul otio studiisque vacarent. Nomen sodalitatis ecce: Groupement des Enseignants d'Espéranto (GEE). Anno 1951 Iacoba Trésorier pecuniam multam dederat, quod exemplum laudabile haud pauci sodales plus minusve secuti sunt. Denique emptio feliciter fieri potuit. Kulturdomo de Franclandaj Esperantistoj nomen proprium usque annum 2012 vigebat; postea complexus Kulturdomo de Esperanto vocatus est. Ex anno 1953 Petrus Babin cursus idiomatis Zamenhofiani in palatio habuit cum esset vicarius praeses. Anno autem 1964 ipse director proclamatus est.[1].
Spectacula temporum nostrorum
recensereRegulariter
recensere- PRINTEMPaS, mense Aprili exeunte (inde ab anno 2010): cursus valde spissi cum examinibus
- Alternativa semajno, mense Iulio (2011-2014): de argumentis alternativis colloquia, cursus
- Festa semajno infantibus iuvenibus familiis (mense Augusto; ex anno 2011): cum cursibus
- Turisma semajno aestate (2011-2013, 2015-2016): cum excursionibus totum diem amplectentibus
- AŬTUNE, mense Octobri exeunte (ex anno 2012): cum cursibus et eventibus pueris dicatis
- Jarfina Festego, mense Decembri exeunte (2010-2012, 2014): ubi iugiter celebratur et festum Silvestri
Haud regulariter
recensere- Universitas aestiva associatione Eŭropo - Demokratio - Esperanto moderante: mensibus Augustis annorum 2004, 2009 usque 2016
- FESTO: congressus iuvenium aestate annorum 2002, 2006, 2011
- FRINGoJ: conventus infantium, veribus annorum 2006, 2007, 2008, 2011, 2013
- KEFO: congressus asseclarum variis ex associationibus: mensibusMaio/Iunio anni 2003
- Conventus familiarum Esperanticarum: annis 2003, 2008, 2013
- Animath: praeparationes ad certamina Internacia Matematika Olimpiado: mensibus Augustis annis inter 2007 et 2011
Notae
recensere- ↑ "Adiaŭ al Pierre BABIN (1919–2015)", apud Le Monde de l’espéranto 592-593, Espéranto-France, mensis Septembris 2015, p. 23.
Bibiographia
recensere- "Kastelo Greziljono" apud Undam Esperantici, 258-259, mensis Maii 2016 [tractatio maxima de castelli historia]
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Castellum Grésillon spectant. |