Henri (vulgo: Henricus) Micard (natus die 6 Augusti 1897 Lutetiae, mortuus die 26 Maii 1966) Francicus ludimagister et esperantista fuit.

Index ad Domum culturalem Esperanticam, quam Micard cum sodalibus excogitavit

VitaRecensere

Filius assistentis technici in Instituto Pasteur missus est aetate valde pusilla ad avos haut procul a Flexia habitantes. Puer trium annorum parentes denuo habuit quibuscum in praefectura Sarthae ruri annos felices peregit. Insuper studiis libenter vacabat et se certe ingeniarium fieri consilium cepit. Casu infelici venatores, cum haberet annos XII, ei glandem in genu iniecerunt, qua re mancus est factus. Consobrina Maria Theresia auxiliante per pedes ire redidicit. Anno autem 1918 magister in ludo litterario factus est. Mense Augusto 1919 Mariam Theresiam, rerum Esperanticarum fautricem, in matrimonium ducere contigit.

Praeter officia educatoria munere scribae administratoriae in vico fungebatur et homines tam iuvenes quam seniores saepe in tempore bene terendo sive in rebus discendis adiuvit. Vel diebus Dominicis cum uxore pro omnibus festa celebrare solebat et nonnumquam etiam itinera praeparavit. Membrum motionis paedagogiciae a Coelestino Freinet institutae (Institut Coopératif de l'Ecole Moderne) fuit et in collegio opificum paedagogicorum (SNI, Syndicat National des Instituteurs) laboravit.

In EsperanticisRecensere

Tunc anno 1921 pro lingua Zamenhofiana est inflammatus, ut anno 1934 scholam aestivam ab Honorio Bourguignon institutae in Britannia Minore frequentaret. Annis proximis associatio magistrorum linguae Esperanticae condita est cui nomen Grupo de Esperantistaj Edukistoj (GNN); secretarium generalem Henricum Micard creaverunt. Secundo bello mundano finito scholae aestivae denuo factae sunt, quibus aegre loci cursorum habendorum apti inveniri potuerunt. Inde Micard associationem propriam creandam esse censuit, quae die 16 Septembris 1951 laborem incohata est. [1] Mense Octobri 1951 Castellum Grésillon visitavit, quod iam anno 1952 ineunte in manus Esperantistarum venit. Anno 1953 supellectiles necessarias esperantistae acquirebant et coniuges porro operas quam plurimas indefesse in incrementum castelli et domus culturalis dederunt.

BibliographiaRecensere

  • Ioannes Paulus Guillot et Petrus Babin: Vivo de Henri Micard, editio altera, Baugé-en-Anjou 2009 (vita eius)

NotaeRecensere