Conventus familiarum Esperanticarum

Conventus familiarum Esperanticarum - Esperantice: Renkont(iĝ)o de Esperantistaj Familioj, compendiarie: REF) - ex anno 1978 quotannis alicubi in Europa celebratur, ut infantibus, quibus sermoni patrio lingua Esperantica est, consuetudines cum aliis esperantistis extra propriam familiam aperiantur.

Photographia participum anno 2006 in Bohemia facta

IdeaRecensere

Notio principalis est proponere festum omnium familiarum Esperanticarum, quod non solum pro illis sed etiam ab illis disponatur. Bene affecti parentes infantesque libere cum omnibus aliis nugari et peritias permutare possunt. Cantatur, plassatur, luditur, spectacula eduntur, pelliculae spectantur conficiunturve, natatur, migratur, athleticae indulgetur, saltatur, excursiones culturales fiunt, escae internationales coquuntur, instrumentis canitur - et ita porro. Primus moderator et genitor consilii de talibus conventibus celebrandis Stephanus Nemere fuerat.

LociRecensere

Ecce urbes ubi festum iam celebratum est:

Nexus externiRecensere