Cassianus a Puteo
Cassianus a Puteo iunior, vulgo Cassiano dal Pozzo (natus anno 1588; Romae die 22 Octobris 1657 mortuus) fuit eruditus et imaginum scientificarum collector.
Obitus: 22 Octobris 1657; Roma
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Cassianum Vercellis a paucis, Taurini natum esse a multis confitetur, ubi et fratres Franciscus et Carolus Antonius annis 1593 et 1606 baptizati sunt. Avus ibidem Cassianus senior consiliarius ducalis et praeses senatús Taurinensis meruit. Cuius filius, pater Cassiani iunioris, in Etruriam migravit ad germanum Carolum Antonium a Puteo qui archiepiscopus Pisanus consiliariusque erat iuxta Ferdinandum magnum ducem. Cassianus igitur, Pisis et Florentiae educatus, apud universitatem Pisanam eruditus est in quo ipse archiepiscopus Collegium Puteanum ad discipulos Pedemontenses recipiendos nuper condiderat.
Breviter Taurini apud senatum, mox Saenae iussu Ferdinandi ducis munus iudicis exercuit. Anno 1611 Romam petivit. Ibi pictricem Artemisiam Gentilesciam cognovit aulicosque frequentavit Franciscum Barberinum abbatem, Alexandrum Orsini, Virginium Cesarini, Fridericum Cesium. Hic conditor fuit Academiae Lynceorum in qua anno 1622 Cassianus inductus est.
Imaginum curiosarum "museum chartaceum" amplissimum congessit. Hoc museum post collectoris mortem papa Clemens XI emit atque rursus nepote Alexandro Albini vendidit. Magna pars postea a rege Britannico Georgio III empta est hodieque in Collectu Regali servatur. Imagines botanicae Lutetiae iacentur apud Institutum Franciae. Series imaginum fructuum citrorum, iussu Cassiani factarum, ab Ioanne Baptista Ferrario in libro Hesperidum anno 1646 edita est. Museum omne hodie in serie librorum divulgatur.
Bibliographia
recensere- Libri antiquiores
- Ioannes Baptista Ferrarius, Hesperides, sive, De malorum aureorum cultura et usu libri quatuor. Romae: Scheus, 1646 (Latine) Textus apud archive.org
- Eruditio recentior
- Quaderni Puteani. 4 voll. 1989-1993
- Helen Whitehouse, The Dal Pozzo Copies of the Palestrina Mosaic. Oxoniae: British Archaeological Reports, 1976
- Aliae encyclopaediae
- Enrico Stumpo, "Dal Pozzo, Cassiano iunior" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1986)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Cassianum a Puteo spectant. |
- The Paper Museum of Cassiano dal Pozzo: a catalogue raisonné (de serie librorum)
- "Amazing Rare Things" (expositio anni 2008)