Caseus griseus
Caseus griseus est varietas casei vel seracii maturi, admodum duri et lenissimi, quia proditur e lacte quod butyro facto effluit. Tales casei, in Tirole (regione Alpina hodie civitatibus Austria et Italia tributa) inventi, appellantur Theodisce Graukäse, Italiane formaggio grigio.
Appellatio Originis ProtectaRecensere
Caseus nomine Tiroler Graukäse in regione delimitata Austriae factus et in civitatibus Europaeis venundatus debet in modis definitis fieri; appellationem in Europa protectam habet.
Nexus externiRecensere
- Situs officialis Tiroler Graukäse Austriaci
- De caseis Tirolensibus Austriacis
- Tiroler Graukäse Austriacus apud formaggio.it
- Graukäse della Valle Aurina Italicus
- Formaggio grigio di Sesto Italicus
- Tiroler Graukäse Austriacus apud Schlemmer-Atlas
- Regula
- De appellationibus lacticiniis Europaeis (Hispanice, Danice, Theodisce, Neograece, Anglice, Francogallice, Italiane, Batavice)
Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes! |