Carolus Puigdemont
Carolus Puigdemont, vulgo plenius Carles Puigdemont i Casamajó (natus in oppido Amer die 29 Decembris 1962) est politicus, diurnarius, et editor, qui Cataloniae secessioni ab Hispania favet.
Editor principalis diarii El Punt et director Catalonia Today diarii Anglice editi operam dedit. Legatus est apud Parlamentum Catalauniense ab anno 2006. Magister civium urbis Gerundae meruit ab anno 2011 usque ad 2015. Die 10 Ianuarii 2016 praeses generalitatis Catalauniae electus est, successor Arthuro Mas. Die 14 Ianuarii Radulphus Romeva minister rerum externarum generalitatis promotus est. Suffragio de separatione Catalauniae die 1 Octobris 2017 habito sed non legitimo, parlamentum Catalaunense, duce Carolo Puigdemont, die 27 Octobris libertatem declaravit. Ergo Puigdemont, perduellionis accusatus, die 30 Octobris in Belgicam fugit.
Vita privata
recensereMarcelam Topor diurnariam Romanianam anno 2000 duxit.[1] Eis sunt duae filiae, Magali et Maria, et omnes Gerundae rite habitant.[1][2] Piugdemont Catalanice, Anglice, Francogallice, Romanice, Hispanice loquitur.[3][4] Turmis Girona FC et FC Barcelona favet, ac cithara rockica et clavili electrico ludit.[5][6] Iuvenis cithara bassa in grege rockico Catalonico circa 1980 ludebat.[6]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Couzens, Gerard (26 Octobris 2017). "Catalonia on brink of independence". Daily Express. Londinii.
- ↑ Jesselyn Cook, "Who Is Carles Puigdemont, Leader Of Catalonia's Controversial Independence Movement?" HuffPost UK (Londinii), 21 Octobris 2017.
- ↑ Molly Hennessy-Fiske et James Badcock, "Up against Spain's government, can Catalonia's president stick to his dream of independence?" Los Angeles Times, 25 Octobris 2017. Verba interretialia.
- ↑ Jami Matalamla, "Spain: Carles Puigdemont: freedom fighter or the enemy within," Euronews, 10 Octobris 2017. Verba interretialia.
- ↑ "Catalan crisis: Carles Puigdemont 'welcome' to run in poll". BBC News. Londinii. 29 Octobris 2017
- ↑ 6.0 6.1 Orihuela, Rodrigo (10 Octobris 2017). "Catalonia's President Says Jail Beats Staying Spanish". Bloomberg Businessweek. Novi Eboraci.
Bibliographia
recensere- Minder, Raphael. 2017. "In Catalonia, an ‘Accidental’ Leader of Unwavering Conviction." New York Times, 28 Septembris 2017.
- Musseau, François. 2016. "Carles Puigdemont, le boutefeu catalan." Libération, 11 Ianuarii 2016.
- Puigdemont, Carles, cum Olivier Mouton. 2018. La crise catalane: une opportunité pour l'Europe. Bruxellis: Racine. ISBN 9789401453875.
- Puigdemont, Carles, cum Xevi Xirgo. 2020. M'explico: de la investidura a l'exili (2016-2017). Barcinonae: La Campana. ISBN 9788416863914.
- Ríos, Pablo. 2017. Presidente Puigdemont: en principio, si. Barcinonae: Roca Editorial de Libros. ISBN 9788494718472, ISBN 8494718479.
- Tremlett, Giles. "Catalonia's separatist government will struggle to break stalemate with Spain." The Guardian, 11 Ianuarii 2016.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Puigdemont spectant. |
- Vita Caroli Puigdemont. Parlamentum Catalonicum.
- Vita Caroli Puigdemont. Parlamentum Europaeum.
- "Generalitat de Catalunya: Govern de la República."