Carolus Meryon

chalcographus, pictor, delineator et poeta Francogallicus

Carolus Meryon (vulgo: Charles Meryon; Lutetiae 23 Novembris anno 1821 natus; Carentonii 14 Februarii anno 1868 mortuus) fuit chalcographus, pictor, delineator et poeta Francogallicus.

Carolus Meryon, effigies a Leopoldo Flameng facta (1858)
Wikidata Carolus Meryon
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Meryon: imago
Carolus Meryon: imago
Nativitas: 23 Novembris 1821; Lutetia
Obitus: 13 Februarii 1868; Carentonium
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Cemetery of Saint-Maurice
 
Classis Ministerium

Medici Anglici Caroli Ludovici Meryon et Narcisse Chaspoux, Operae Lutetiensis saltatricis, nothus filius[1], pueritiam pauper degit[2]. Postquam portitor fuerat, enim Brestiae classis scholae studuit a 1837 usque ad 1839[3], anno 1848 solum chalcographiae se dare incepit, eius peregrinationum[4], praecipue in Oceania[5], memoria animum concitans[4]. Primum Mare Mediterraneum navigavit, deinde, anno 1840 fere, ad Akaroa in Nova Zelandia navem solvit et diu in Oceano Pacifico Meridionali mansit adiens portus tot, inter quos illum Sydneii et Vallis Paradisi: illis temporibus nunnullas centenas delineationes perfecit[3]. Telone Martio apud Vincentium Cordouan de 1839 usque ad 1841 et, in Franciam a Pacifico reversus, apud Carolum Franciscum Phélippes, Iacobi Ludovici David discipulum, anno 1846 studuit[4], sed daltonismo gravi laborans artem pingendi omnino deseruit[1]. Artem sculpendi ab Eugenio Bléry de 1849 usque ad 1850 didicit[2][3][4] atque ex septimi decimi saeculi magistris Nederlandicis exemplaria perfecit, particulariter Zeeman, a quo eius primas chalcographias effecit ("Eaux-fortes sur Paris", 1850-1855[2][4], 22 chalcographias[5]) et Van de Velde[5]. In Salon anno 1850 Le Petit Pont adhibuit, ad hanc seriem spectantem[4]. Anno 1857 Franciscopolis prospectum a quinque daguerreotypis perfecit[4], mandatum ad promotionem a societate Pioche, Bayerque et Company, quae opes magnas ilico habebat[3], de 1860 usque ad 1863 Oceaniae prospectus[4], intra quos Nouvelle Zélande ac L'assassinat de Marion-Dufrêne dans la baie des Îles[5] et Lutetiae prospectuum saeculorum XVIIº et XVIIIº exemplaria (Vetus Louvre a Zeeman pictura) sculpsit[4]. Alias 72 tabulas de Lutetia etiam creavit, aliquas a L'Artiste editas (Tour de l'Horloge, Pompe Notre-Dame)[5].

Praecipue aedificia atque monumenta, argumenta marina, aves[6] et aliquot effigies sculpsit[5]. Eius chalcographiae a lineis rigide praecidentibus[4], ab absolutione classis delineatoris digna[5], a dissentione audace intra luces et umbras scaenicis cum effectibus[4] et fabulosis ac sollicitis cum imaginationibus denotatae sunt[1]. Quare poetae Caroli Baudelaire admirationem meruit[4]. Solite aes sculpebat, etiamsi aliquando chalybem anteferebat, ut in Franciscopolis prospectus[3].

Praeterea, eius chalcographias versibus instruebat[3].

In morbum ad mentem pertinentem delapsus, apud valetudinarium hospitium Carentonii receptatus est et ibi 14 Februariis anno 1868 obiit[1][4].

 
Ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis porticus (1853)

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Meryon spectant.