Leopoldus Flameng
Leopoldus Flameng (vulgo: Léopold Flameng; Bruxellis 22 Novembris anno 1831 natus; Lutetiae anno 1911 mortuus) fuit chalcographus et pictor Belgicus.
Biographia
recensereIn Belgica a Francogallicis parentibus natus, apud Bruxellarum chalcographiae schola studuit[1]. Loci natalis, Lutetiae de 1853 usque ad 1911 et Amstelodami anno 1877 laboravit[1].
Praecipue ruris facies, maxime fluviales, perfecit[1], sed etiam effigies creavit, et ex suis et ex aliorum artificum delineationibus[2], ut Rembrandi, Petri Pauli Rubens, Ioannis Antonii Watteau ac Ioannis Augusti Dominici Ingres[3]. Operam cum libri editore A. Salmon sociavit[1], qui aliis anteferebat[2]. Conflixit, enim, cum re publica ipsa, quae ei chalcographiae effectionem ex Rembrandi opus Imago sculpta centum monetis stans mandavit, quia eius tabulas anteferebat efficere sculpere ubicumque praeterquam ubi monuerat. Enim hanc adsumptionem artificis privilegium putabat[2]. Praeterea libros exornavit, exempli gratia Iohannis Boccacii Decameron[3].
Carolus Courtry, Richardus Geiger, Fridericus Laguillermie, Maria Louveau, Nicolaus Mosolov, Mauritius Henricus Orange[1], Franciscus Flameng ac Paulus Adolphus Rajon eius discipuli fuerunt[4].
Opera
recensere- Nicolaus Tulp anatomiam explicat, chalcographia ex Rembrando, Wellcome Collectio, apud Wellcome Bibliothecam
- Thomae Henrici Huxley effigies, chalcographia ex Ioanne Collier, Wellcome Collectio, apud Wellcome Bibliothecam
- Caroli Meryon effigies, chalcographia ex Leopoldi Flameng delineatione, 1858, Wellcome Collectio, apud Wellcome Bibliothecam[5]
- Petri Puvis de Chavannes effigies, chalcographia ex Leone Bonnat[6]
- Recensionis Lectionum omnium frons libri, chalcographia, 1911[7]
- Fons, chalcographia a Ioanne Augustoi Dominico Ingres, 1862[8]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 The Rise of the Cult of Rembrandt
- ↑ 3.0 3.1 The Rushton M. Dorman, Esq. Library Sale Catalogue (1886)
- ↑ Union List of Artist Names
- ↑ Caroli Meryon effigies - Communia
- ↑ Petri Puvis de Chavannes effigies - Communia
- ↑ Recensionis Lectionum omnium frons libri - Communia
- ↑ Fons - Communia
Bibliographia
recensere- "Flameng, Léopold (French painter and engraver, 1831-1911)". Union List of Artist Names Online. 2015
- "Léopold Flameng". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Samuel J. Rogal (2002). Edwin Mellen Prelum. ed. The Rushton M. Dorman, Esq. Library Sale Catalogue (1886): The Study of the Dispersal of a Nineteenth-Century American Library. vol. I. Lampeter. p. 204. ISBN 0-7734-7379-3
- Alison McQueen (2003). Universitatis Amstelodamensis Prelum. ed. The Rise of the Cult of Rembrandt: Reinventing an Old Master in Nineteenth-Century France. vol.I°. Amstelodami. pp. 275-276. ISBN 90-5356-624-4
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum Flameng spectant. |