Carolus Malapertius (Francogallice Charles Malapert, Montibus Hannoniae 12 Iulii anno 1581 natus et Novae Victoriae 5 Novembris 1630 mortuus), fuit Iesuita, astronomus et poeta Latinus.

Wikidata Carolus Malapertius
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Malapertius: imago
Carolus Malapertius: imago
Nativitas: 1581; Montes
Obitus: 5 Novembris 1630; Nova Victoria

Ab anno 1610 Poloniam habitabat, ab anno 1613 ad 1617 Calisiae in collegio Iesuitico mathematicen docebat; ibi cum Alexio Sylvio Polono(pl) multas observationes astronomicas, praesertim macularum solarium fecit. Anno 1617 cum Sylvio Duacum venit; rector Universitatis Duacensis, postea Universitatis Atrebatensis (Nemetaci) fuit. In Matritum invitatus, iter faciens Novae Victoriae mortuus est.

Systema Ptolemaei gaeocentricum contra Copernicum defendebat. Crater lunaris Malapert nomine eius nuncupatus est.

De ventis carmen epicum composuit et Sedeciam tragoediam multoties editam aliaque, Euclidem et Aristotelem explicabat.

Malapertii Orationes de novis Belgici telescopii phaenomenis (1619) titulus

Opera recensere

  • Caroli Malapertii Montensis e Societate Jesu Poemata […] Calissii [= Kalsz in Polen], Albertus Cedelius, 1615.
  • Caroli Malapertii […] Poemata. Antwerpiae, ex officina Plantiniana, apud viduam et filos Io. Moreti, 1616 [12o, 135 pp.]
  • Caroli Malapertii […] Poemata. Coloniae Agrippinae, Bernardus Gualtherus, 1620.
  • Caroli Malapertii […] Poemata. Dilingae, Udalricus Rom., 1622 [12o, 138 pp.; ibid. 12o, 140 pp.]
  • Sedecias Tragoedia aliaque Poemata Caroli Malapertii e societate Jesu ad Ser. Mum Vladislaum Poloniae principem, duaci, typis viduae Petri Tela, 1624 [12o 144 pp.]
  • Austriaca sidera heliocyclia, astronomicis hypothesibus illigata. Duaci 1633.
  • Oratio habita dum lectionem Mathematicam auspicaretur. In qua de novis Belgice Telescopii phaenomnis in-iucunda quasdam Academiae disputantum […] Duaci, Typis Balthasaris Belleri, 1620. [12o]
  • Arithmeticae practicae brevis institutio, in qua nova ratio dividendi per Tabulam Pythagoricam et alia non passim obvia explicantur. Ducai, Balth. Bellerius, 1620 [12o, 129 pp]; idem, Antverpiae 1520 [8o]; ibidem, 1626 [8o].
  • Euclidis elementorum lbiri sex priores quorum demonstrationes tum alibi sparsim tum medias, libro quinto ad faciliorem captum accomodavit Carolus Malapertius. Ducai, Balth. Bellerius, 1620 [12o, 142 pp.] Herdrukken in 1625, 1633.
  • Oratio de Cometis. 1620
  • Faciliorum geometriae elementorum libri duo. Duaci, Typis viduae Petri Telu, 1624 [12o, 36 pp.]
  • Paraphrasis in omnes Aristotelis libros didacticos

Sedecias inclusus esr in:

  • Bernardus Bauhusius en Balduinus Cabillavii, S.J., Epigrammata en Carolus Malapertius, S.J., Poemata in quibus Sedecias. Antverpiae, ex officina Plantiniana et Balth. Moreti, 1634;
  • Tragoediae selectae Latinorum recentiorum. Monachii, typis J.G. Weiss, 1845 (Petavius, Sisaras; Malapertius, Sedecias; Grotius, Christus patiens en Sophompaneas).

Nexus externi recensere