Carolus vulgo Karl Hegel (natus die 7 Iunii 1813 Norimbergae, mortuus Erlangae die 5 Decembris 1901) fuit historicus Germanicus.

Vita recensere

Filius Georgii Gulielmi Friderici Hegel Berolini et Heidelbergae studia fecit ante iter Italicum. Ex anno 1840 magister auxilians Berolini in gymnasii tribus Neu-Kölln fuit. Anno 1841, professor exterordinarius in historicis Rostochii nominatus est. Postquam opus eius magnum Geschichte der Städteverfassung von Italien (Lipsiae 1847) vulgatum est, Hegel professoris ordinarii honorem nactus est.

Annis 1844 et 1849 periodicum Suerinense Mecklenburgische Zeitung moderabatur, quae res prorsus politicissima fuit. Inde Parlamentum Erfordiense sedem ei senatoriam obtulit. Monaci commissionem historicam duxit et ex anno 1862 novam editionem operis Chroniken der deutschen Städte praeparavit, ubi ipse capitula de Norimberga, Argentorato, Colonia Agrippina et Mogontiaco pepigit.

En saeparatas istius operis impressiones: Verfassungsgeschichte von Köln im Mittelalter (Lipsiae 1877), Verfassungsgeschichte von Mainz im Mittelalter (Lipsiae 1882). Insuper in praesidio ad edenda Monumenta Germaniae historica sedebat et Nationale Museum Germanicum curabat.

Inter opera alia habemus haec: Geschichte der mecklenburgischen Landstände bis 1555 (Rostochii 1856); Die Ordnungen der Gerechtigkeit in der florentinischen Republik (Erlangae 1867); Dino Compagni, Versuch einer Rettung (Lipsiae 1875); Über den historischen Wert der ältern Dante-Kommentare (Lipsiae 1878); Städte und Gilden der germanischen Völker im Mittelalter (Lipsiae 1891); Die Entstehung des deutschen Städtewesens (Lipsiae 1898); Leben und Erinnerungen (Lipsiae 1900 - autobiographica).

Frater eius Immanuel Hegel (1814-1891), ex anno 1836 pro aerario Borussia laborans, homo politicus conservativus fuit. Autobiographiam suam Erinnerungen aus meinem Leben Berolini anno 1891 edidit.

Nexus externi recensere