Squillarum genus
(Redirectum de Cammarorum genus)
Squillarum[1] seu cammarorum genus[2][3] est grex paraphyleticus plurium crustaceorum decapodum corporibus longioribus quae plerumque se natantes movent, ut Caridea et Dendrobranchiata. Hic grex paraphyleticus crustacea antiquis cognita nominibus "squilla" vel "scilla", "caris", "cammarus" vel "gammarus", inter multa alia comprehendit. Quibus recentius inter familias plures taxinomiae Linnaeanae dispersis, grex squillarum vel cammarorum hodie praesertim a piscatoribus coquisque agnoscitur.
Vide etiam paginam discretivam: Scilla.
Vide etiam paginam fere homonymam: Squilla (genus).
Notae
recensere- ↑ "Cammarus, ut reliquum squillarum genus" (etc.): Conradus Gesnerus (p. 105 apud Google Books).
- ↑ "Ut omittam tot praegrandium sane cancrorum, locustarum, et cammarorum genera" (p. 26 apud Google Books).
- ↑ "Nil minus tamen quam ut vitello ovi cum panis unciis 2 aut parum plus, modicoque vini meri, aut sine, prandium exigerem, vel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, vel astacorum": Hieronymus Cardanus, De propria vita liber cap. 8.
Index specierum utiliorum
recensere- Acetes indicus
- Acetes japonicus
- Aristaeomorpha foliacea
- Aristaeopsis edwardsiana
- Aristeus antennatus
- Aristeus antillensis
- Crangon crangon
- Crangon septemspinosa
- Exopalaemon styliferus
- Farfantepenaeus aztecus
- Farfantepenaeus duorarum
- Fenneropenaeus chinensis
- Fenneropenaeus indicus
- Fenneropenaeus merguiensis
- Litopenaeus setiferus
- Litopenaeus vannamei
- Macrobrachium rosenbergii
- Marsupenaeus japonicus
- Melicertus kerathurus
- Melicertus latisulcatus
- Metapenaeus brevicornis
- Metapenaeus ensis
- Palaemon concinnus
- Palaemon longirostris
- Palaemon serratus
- Pandalus borealis
- Pandalus montagui
- Parapandalus narval
- Parapenaeopsis hardwickii
- Parapenaeopsis sculptilis
- Parapenaeus longirostris
- Penaeus monodon
- Penaeus semisulcatus
- Plesionika edwardsi
Bibliographia
recensere- Alan Davidson, Mediterranean Seafood (2a ed. Londinii: Penguin, 1981) pp. 170-76.
- Alan Davidson, North Atlantic Seafood (Londinii: Macmillan, 1979) pp. 181-85.
- Alan Davidson, Seafood of South-East Asia (2a ed. Totenais: Prospect Books, 2003) pp. 131-37.
- Yuan Mei, Suiyuan shidan, 1796 (Sean J. S. Chen, ed. et interpr., Recipes from the Garden of Contentment [Great Barrington Massachusettensium: Berkshire Publishing, 2018] Scaleless Aquatic Creatures 13-16)