Camenecia[1][2] sive Camienecum,[1] Caminiecum[2] vel Camenecum Podoliae[2] (Ucrainice Кам'янець-Подільський, tr. Kam'janec'-Podil's'kyj, Polonice Kamieniec Podolski) est urbs Ucrainae, in regione historica Podolia, nunc sedes administrativa districtus, ad regionem Chmielniciensem pertinens, atque valens sedes oeconomiae et culturae. Plus 100 milia incolarum habet. Urbi sunt multa monumenta architecturae historica.

Wikidata Camenecia
Res apud Vicidata repertae:
Camenecia: insigne
Camenecia: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 48°40′50″N 26°34′50″E
Numerus incolarum: 100 462
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Кам'янець-Подільський, Каменец-Подольский

Gestio

Praefectus: Mikhaylo Simashkevich
Procuratio superior: Regio Chmielniciensis

Geographia

Superficies: 27.871 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Premislia, Gmina Tarnowo Podgórne, Lublinum, Aquae Mattiacae, Eslinga, Kutná Hora
Castellum Cameneciae

Historia

recensere

Camenecia, fortasse extremo saeculo duodecimo vel initio saeculi tredecimi condita (quum opiniones aliae etiam exsistunt), initio ad Russiam Kioviensem et dein ad ducatum Galiciae et Volhyniae pertinebat, saeculo quattuordecimo metropolis ducatus Podoliensis facta est, anno 1362 ad Magnum Ducatum Lituaniae adiuncta. Anno 1430 a copiis Polonicis cepta, anno 1434 ad Poloniam adiuncta est, caput palatinatus Podoliensis facta. Annis a 1672 ad 1699 ab Imperio Ottomanico occupabatur. Anno 1793 ad Imperium Russicum adiuncta, caput praefecturae et ab anno 1797 gubernii Podoliensis Imperii illius fuit. Imperio Russico dissoluto, Camenecia in Rem Publicam Popularem Ucrainicam, anno 1917 declaratam, inclusa est, annis 1919 et 1920 enim de facto caput rei publicae illius fuit, postquam pars Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Ucrainicae facta est. Ab anno 1937 ad annum 1941 caput fuit regionis Cameneciae Podoliensis RSS Ucrainicae Unionis Sovieticae. Tempore Belli Magni Patrii, urbs ab anno 1941 copiis Germaniae nazisticae occupabatur, anno 1944 copiis Sovieticis liberata.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 48°40′50″N 26°34′50″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cameneciam spectant.