Camaeus[1] est toreuma parvum ex gemma, sicut achata, lapide nephritico aut onyche, ac ex concha aut cornu sculptum, quo non solum pectora sed etiam colla et auriculae ornentur. Camaei iam apud antiquos in usu erant, sed a renascentia usque ad saeculum XVIII admodum floruerunt. Ars camaeorum sculpendorum ab Alexandria Ptolemaea originem trahit. Specimen artis Alexandrinae scutella Farnensis est.

Scutella Farnensis, Alexandriae exeunte saec. II facta.

Plinius[2] mentionem facit mirae achatae Pyrrhi, Epirotarum regis, in qua novem Musae et Apollo citharam tenens tamquam camaeo insculpta spectari poterant, quamquam non arte sed naturae sponte facta. Alter camaeus apud Posidippum describi videtur.[3]

Quod ad originem camaei attinet, camahatus in sermone Latino medii aevi dicebatur, nam a Persico chumahäu mutuatum esse videtur.

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006 (s.v. kamee).
  2. Nat. 37.5-6.
  3. Kosmetatou 2003.

Bibliographia

recensere
  • Kosmetatou, Elizabeth (2003) Poseidippos, Epigr. 8 AB and early Ptolemaic cameos. Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 142: 35-42.