Gaius Fabricius C.f. Luscinus

(Redirectum de Caius Fabricius)

Gaius Fabricius C.f. Luscinus (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 275 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit. Fabricius homo novus anno 282 a.C.n. una cum Quinto Aemilio Cn.f. Papo (Papirio) primo consul electus est. Hoc anno contra Samnites, Bruttios et Lucanos pugnavit, victor abiit atque triumphavit. Anno 280 cum Papo et Publio Cornelio Dolabella particeps legationis ad regem Epiri Pyrrhum erat atque de captivis Romanis liberandis feliciter agebat. Anno 278 iterum consul electus est, iterum cum Papo, contra Lucanos, Bruttios, Tarentinos atque Samnites pugnabat atque iterum triumphavit. Anno 275 censor creatus Publium Cornelium Cn.f. Rufinum e senatu expulsit, quod nimis argenti possideret.

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

De viro optimo.

Gaius Fabricius unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captivis redimendis venerant. Cuius postquam audivit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut viri boni et bello egregii, sed admodum pauperis, cum prae ceteris benigne habuit, eique munera atque aurum ob. tulit. Omnia Fabricius repudiavit. Postero die cum illum Pyrrhus vellet exterrere conspectu subito elephantis, imperavit suis ut bellua post aulaeum admoveretur Fabricio secum colloquenti. Quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente bellua stridorem horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. At ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit: "Non me hodie magis tua commovet bellua, quam heri tuum aurum pellexit."

Fabricii virtutem admiratus Pyrrhus, illum secreto invitavit ut patriam desereret, secumque vellet vivere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius respondit: "Si me virum bonum iudicas, cur me vis corrumpere? Sin vero malum, cur me ambis?" Anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum missus est. Cumque vicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium venit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum veneno necaturum. Hunc Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: "Ille est Fabricius qui difficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset averti."

Cum Fabricius apud Pyrrhum legatus esset, Cineam audivit narrantem esse quemdam Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumdemque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem se referenda. Tunc Fabricium exclamasse ferunt: " Utinam id hostibus nostris persuadeatur, quo facilius vinci possint, cum se voluptatibus dederint!" Nihil magis ab eius vita alienum quam voluptas et luxus. Tota eius supellex argentea salino uno constabat, et patella ad usum sacrorum, quae tamen ipsa corneo pediculo sustinebatur. Cenabat ad focum radices et herbas, quas in agro repurgando vulserat, cum legati a Samnitibus ad eum venerunt, magnamque ei pecuniam obtulerunt; quibus respondit: "Quandiu cupi ditatibus imperare potero, nihil mihi ista pecunia opus erit: hanc ad illos reportate qui ea indigent."

Gaius Fabricius cum Rufino viro nobili simultatem gerebat ob morum dissimilitudinem, cum ille pecuniae contemptor esset, hic vero avarus et furax existimaretur. Quia tamen Rufinus egregie fortis ac bonus imperator erat, magnumque et grave bellum imminere videbatur, Fabricius auctor fuit, ut Rufinus consul crearetur: cumque is deinde Fabricio gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset: "Nihil est, inquit Fabricius, quod mihi gratias agas, si malui compilari quam venire." Eumdem postea Fabricius censor factus senatu movit, quod argenti facti decem pondo haberet. Fabricius omnem vitam in gloriosa paupertate exegit, adeoque inops decessit, ut unde dos filiarum expediretur non reliquerit. Senatus patris sibi partes desumpsit, et datis ex communi aerario dotibus eas collocavit.

  Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere


Antecessores:
Publius Cornelius Dolabella et Gnaeus Domitius Cn.f. Calvinus Maximus
Consul
282 a.C.n.
cum
Quinto Aemilio Cn.f. Papo (Papirio)
Successores:
Lucius Aemilius Q.f. Barbula et Quintus Marcius Q.f. Philippus
Antecessores:
Publius Sulpicius P.f. Saverrio et Publius Decius P.f. Mus
Consul
278 a.C.n.
cum
Quinto Aemilio Cn.f. Papo II
Successores:
Publius Cornelius Cn.f. Rufinus II et Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus II