Lucius Aemilius Q.f. Barbula
Lucius Aemilius Q.f. Barbula (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 269 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Familia
recensereQuintus Aemilius Q.f. Barbula consul anni 317 a.C.n. eius pater fuit. Filius Marcus Aemilius L.f. Barbula anno 230 consulatum gessit.
Cursus honorum
recensereAemilius anno 281 a.C.n. una cum Quinto Marcio Q.f. Philippo consulatum gessit. Anno 280 de Sallentinis Samnitibus atque Tarento triumphavit. Anno 269 censor erat.
Nexus externi
recensereBibliographia
recensere- Carolus Ludovicus Elvers, "[I 3] Ae. Barbula, L." in Der Neue Pauly vol. 1 (Stutgardiae: Metzler, 1996. ISBN 3-476-01471-1) col. 176.
Antecessores: Gaius Fabricius C.f. Luscinus et Quintus Aemilius Cn.f. Papus |
Consul 281 a.C.n. cum Quinto Marcio Q.f. Philippo |
Successores: Publius Valerius Laevinus et Tiberius Coruncanius |