Aperire sectionem principem

Quintus Aemilius Cn.f. Papus (natus saeculo 4 a.C.n., mortuus post annum 275 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Lucius Aemilius Q.f. Papus, consul anni 225, eius nepos fuit.

Cursus honorumRecensere

Anno 282 a.C.n. consul una cum Gaio Fabricio C.f. Luscino electus est, Etruscos et Boios vicit atque de eis tiumphavit. Anno 280 cum Fabricio et Publio Cornelio Dolabella particeps legationis ad regem Epiri Pyrrhum erat atque de captivis Romanis liberandis feliciter agebat. Anno 278 iterum consul electus est, iterum cum Fabricio, in Italia australi contra socios Pyrrhi certavit et triumphum egit. Anno 275 censor erat.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere