Caesar Cui
Caesar Antonii filius Cui (Russice Цезарь Антонович Кюи, tr. Cezar' Antovovič Kjui; Francogallice César Cui; 18 Ianuarii 1835 – 13 Martii 1918) fuit compositor et criticus musicalis atque constructionis fortalitiorum peritus Russicus (originis Francico-Litianicae[1]).
Obitus: 24 Martii 1918; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Familia
Memoria
Ut musicae compositor, Caesar Cui 15 operas musicas, plus quam 200 fabulas canticas nonnullaque alia opera musicalia creavit. Inter sociis Novae Russicae Scholae Musicalis (Russice «Новая русская музыкальная школа», Novaja russkaja muzykal’naja škola), etiam Circulus Balakirevensis (Russice «Балакиревский кружок», Balakirevskij kružok) seu Acervulus Fortis (Russice «Могучая кучка», Mogučaja kučka) nominatae, numeratur. Ut criticus, creaturam Alexandri Dargomyžskij, Michaelis Glinkae atque nonnullorum sociarum iuvenium Novae Russicae Scholae Musicalis laudabat, creaturam Petri Čajkovskij tamen saepe reprehendebat. Annis 1896–1904 erat praeses subdivisionis Petropolitanae, et ab anno 1904 socius honoratus Societatis Musicalis Caesareae Russicae.
Constructionis fortalitiorum peritus, Cui de hac re nonnullos libros scripsit, in academiis militaribus Petropoli docebat. Tempore Belli Russo-Turcici annorum 1877–1878 inter alia in constructione fortalitiorum Russicorum prope Constantinopolim participavit. Anno 1880 professor, et anno 1891 professor emeritus Academiae Ingeniariae (Technicae Militaris) Nicolaianae. Anno 1904 ad ordinem ingeniarii generalis (supremam pro technicis militaribus copiarum Imperii Russici) promotus est.
Nota
recensere- ↑ Pater Caesaris Cui fuit Francicus, miles copiarum Napoleonis, qui post Bello Patrio anni 1812 in Imperio Russico mansit; mater enim fuit e gente nobili Lituanica.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Caesarem Cui spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Classical Archives |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |