Bulgares (populus Turcicus)
(Redirectum de Bulgari (gens antiqua))
Vide etiam paginam discretivam: Bulgares (discretiva).
Bulgares[1] seu Bulgari[1] fuerunt populus Turcicus quae in tesquis Pontico-Caspia habitaverunt. Ex gentibus Oghuricis orti, ex Mongolia et Siberia propter tumultum in hac regione exacti sunt. Duas civitates constituerunt: primum imperium Bulgaricum (681–1018) ad meridiem Danubii et in paeninsula Balcanica ac Bulgariam Volgensem (c. 900–1241) circa flumen Volgam (Rham).
Bulgari Balcanici cum incolis Slavicis coniuncti sunt et linguam Turcicam reliquerunt. Eorum progenies aliarumque gentium Bulgari, incolae Slavicae Bulgariae hodiernae, facti sunt.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter s.v. "Bulgares": "Bulgarēs (Vulgares), -um et Bulgarī, -ōrum".
Bibliographia
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bulgaros spectant. |
- Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. Bulgari