Boris Golicyn
Boris Boris filius Golicyn seu Galitzine (Russice Борис Борисович Голицын, tr. Boris Borisovič Golicyn; 2 Martii 1862 – 17 Maii 1916) erat physicus et geophysicus Russicus, unus e conditoribus seismologiae, academicus Academiae Scientiarum Petropolitanae (ab anno 1908).
Obitus: 4 Maii 1916; Petri Aula
Patria: Imperium Russicum
Familia
Familia: Galitzine
Memoria
Vita et opera
recensereGolicyn, qui anno 1886 in Academia Navali Petropolitana, et anno 1890 in Universitate Argentoratensi studia sua complevit, annis 1891–1893 in Universitate Moscuensi, annis 1894–1914 in Academia Navali, annis 1897–1908 in Instituto Medico Femineo Petropolitano, et annis 1909–1916 in Cursibus Femineis Supremis 'Bestuževianis' docebat.
Opera eius scientifica principalia dedicata sunt theoriae radiationis thermalis, theoriae conditionis criticae materiae, seismologiae, opticae atque radiatione Roentgenica. In seismologia Golicyn notus est quia theoriam constructionemque seismographorum electrodynamicorum elaboravit atque eos ad usum introduxit, etiam nonnulla problemata seismologiae theoreticae solvit. Explorationes seismicas ad studium structurae internae Telluris adhibere incepit.
Anno 1911 praeses Associationis Seismicae Internationalis electus, anno 1913 director Observatorii Physici Principalis Russici factus est. Ab anno 1916 socius Regalis Societatis Londini fuit.
Fons
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Boris Golicyn spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |