Alexius Nicolai filius Krylov (Russice Алексей Николаевич Крылов, tr. Aleksej Nikolaevič Krylov; natus die 15 Augusti 1863 in vico Visjaga gubernii Simbiriensis, qui nunc est vicus Krylovo rei publicae Tschuvaschicae Russiae, mortuus die 26 Octobris 1945 Leninopoli) fuit ingeniarius navalis ac mechanicus atque mathematicus Russicus et Sovieticus, ab anno 1914 socius correspondens et ab anno 1916 socius ordinarius Academiae Scientiarum Petropolitanae (dein Russicae et URSS), nonnullis signis laudis Imperii Russici et Unionis Sovieticae (e.g., anno 1943, titulo Herois Laboris Socialistici) ornatus. Multa opera de constructione navium, hydrodynamica, mathematica, astronomia, etc., atque commentarios de vita sua scripsit. Newtoni Philosophiae naturalis principia mathematica in Russicum vertit.

Wikidata Alexius Krylov
Res apud Vicidata repertae:
Alexius Krylov: imago
Alexius Krylov: imago
Alexius Krylov: subscriptio
Alexius Krylov: subscriptio
Nativitas: 15 Augusti 1863; Krylovo
Obitus: 26 Octobris 1945; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Proles: Anna Krylova

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Krylov spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия •
 
Scientia

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!