Vide etiam paginam discretivam: Boris Godunov (discretiva).

Boris Godunov est tragoedia Alexandri Puschkin, anno 1825 in villa eius Michajlovskoe scripta. More Shakesperiano modo iambis albis, modo oratione soluta composita est. Anno 1830 edita est et solum anno 1866 primo in scaena acta. Boris Godunov, Modesti Musorgskij drama melicum, secundum tragoediam Puschkinianam compositum est.

In domo Puschkini in Michajlovskoe, ubi tragoedia scripta est

Theodorus rex, Ioannis Severi filius, sine haeredibus mortuus est, nam et ipse filiis carebat et Demetrius frater eius iamdudum octo annis natus mortuus erat (ut tunc putabatur, casu), Moscuenses multi Borisum Godunov fratrem Irenes reginae, Theodori viduae, rogabant, ut rex fiat. Boris diu negans denique concessit. Quinque annos post Gregorius Otrep'ev, novicius[1] in monasterio, a Poemene sene cognoscit, ut Demetrius non casu mortuus esset, sed occisus; e monasterio fugit et in Polonia se Demetrium vivum esse declaravit. Godunov autem, qui scit se ipsum Demetrium occidi iussisse, conscientia et metu cruciatus probare temptat, an re vera Demetrius occisus esset et inter vivos absit. Ecclesia Demetrium sanctum declarat, ne Otrep'ev Demetrius verus videri possit; sed timor et poenitentia Borisi non minuuntur; discordia animi emaceratus moritur. Nobiles[2] Moscuenses[3] Theodorum filium Borisi prodiderunt et partem Pseudodemetrii ceperunt; sed cum illi probationem populi rogant, tacet populus.


  1. Послушник.
  2. Бояре.
  3. Inter eos et Gabriel Gregorii filius Puschkin, eodem genere natus, quo poeta.

Nexus externi

recensere
  • Boris Godunov apud Vicifontem (Russice)