Birgitta Bardot, vulgo plene Brigitte Anne-Marie Bardot, ab admiratoribus saepe BB nuncupata (Lutetiae nata die 28 Septembris 1934), est comoeda olim formosissima famosaque et cantatrix Francica, quae hodie iura animalium promovet.

Wikidata Birgitta Bardot
Res apud Vicidata repertae:
Birgitta Bardot: imago
Birgitta Bardot: imago
Birgitta Bardot: subscriptio
Birgitta Bardot: subscriptio
Nativitas: 28 Septembris 1934; Circumdarium XV Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Brigitte Anne-Marie Bardot

Familia

Genitores: Louis Bardot; Anne-Marie Mucel
Coniunx: Rogerius Vadim, Jacques Charrier, Gunter Sachs, Bernard d'Ormale
Proles: Nicolas-Jacques Charrier

Virgo saltationi apud Conservatorium Parisiense studuit. Ob pulchritudinem iam bis in titulo libelli Elle picta, pelliculis iam duabus introducta, Rogerio Vadim (moderatori Marco Allégret adiutore) anno duodevicesimo nuper attacto nupsit. Moderatore Allégret bis annis ab 1955 ad 1956, moderatore Vadim quinquies annis ab 1956 ad 1973, partes egit, et celeberrime anno 1956 titulo Et Dieu . . . créa la femme ("Et creavit Deus . .. feminam") protagonista. Photographi Samuel Levin et Cornel Lucas eius effigies celeberrimas hoc fere tempore creaverunt.

Ab anno 1958 iuxta Torpetopolim habitavit in domo La Madrague nuncupata. A Vadim divortio die 6 Decembris 1957 separata, duos fere annos Ioannis Ludovici Trintignant histrionis, brevius Raphaëlis Vallone, et musicorum Gilberti Bécaud et Alexandri Distel amasia, mox comoedo Iacobo Charrier die 18 Iunii 1959 nupsit, cui filium unicum Nicolaum (Nicolas-Jacques Charrier) die 11 Ianuarii 1960 peperit. Rursus die 30 Ianuarii 1963 separata, ab amantibus hos annos Sami Frey et Roberto Zagury consolata, marito tertio Gunthero Sachs die 14 Iulii 1966 nupsit et die 1 Octobris 1969 remisit, amante Sergio Gainsbourg interdum anno 1967 accepto, qui eá album musicum Initials BB dicavit. Annis fere 1960-1980 carmina cantitavit satis multa cum Zagury seu Gainsbourg sive et Distel, inter quae anno 1963 carmen titulo La Madrague e nomine domi suae. Carmen "Je t'aime . . . moi non plus" ("Te amo . . . neque ego"), ab amante Gainsbourg pro ea compositum et anno 1967 illecebrose cantitatum, divulgari interdixit maritus Sachs neque ante 1986 publico iure editum est.[1]

Birgitta Bardot et Sami Frey, vicini inter se amantes, in portu Torpetopolis anno 1963 visi.

Inter annos 1952 et 1973, quadraginta septem partes cinematographicas egit, pelliculis Les grandes manœuvres (1955, moderatore Renato Clair), La vérité (1960, moderatore Henrico Georgio Clouzot), Vie privée (1962, moderatore Ludovico Malle), et Le mépris (1963, moderatore Ioanne Luca Godard) magis laudatis.

Birgitta Bardot ad gustationem recepta anno 1968 a Michaële Bernanau picta
Birgitta Bardot Nicaeae anno 2002 visa

Annis 1970. amasia fuit Miroslai Brozek sculptoris. Ab anno 1973, cinematographia renuntiata, ad Mediterranei maris litora manens, cibum carnulentum reiciens, pro iuribus animalium militabat. Opus fundatum Birgittae Bardot anno 1986 condidit. De aliis rebus interdum sententias pronuntiat, de migratione gentium, de homophylophilia. In quartum matrimonium a Bernardo d'Ormale, adiutori olim Ioannis Mariae Le Pen, die 16 Augusti 1992 ducta est.

Pelliculae

Cantiunculae

recensere
  • 1996 : Initiales B. B.: mémoires. Lutetiae: Grasset. ISBN 2-246-52601-9
  • 1999 : Le Carré de Pluton: mémoires II. Lutetiae: Grasset
  • 2003 : Un cri dans le silence: révolte et nostalgie. Lutetiae: Editions du Rocher
  1. Gainsbourg idem carmen nihilominus cum nova amasia Ioanna Birkin anno 1969 cantitatum optimo successu divulgavit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Brigittam Bardot spectant.