Agnes Bernauer (nata fortasse Augustae Vindelicorum c. 1410, mortua prope Strupingam die 12 Octobris 1435) fuit amica et fortasse prima uxor Albrechti III, ducis Bavariae. Propter hoc coniugium ordine ducis non dignum – Agnes enim balneatrix esse dicebatur – Albrechtus in pugnam cum patre suo Ernesto pervenit, qui anno 1435 Agnetem absente marito in Danubio submergi iussit. Vita et mors eius a compluribus scriptoribus descriptae sunt, ex quibus notissima sunt Friderici Hebbel tragoedia Agnes Bernauer et Caroli Orff melodrama Die Bernauerin. Quarto quoque anno Strupingae fiunt dies festi ludorum Agnes Bernauer (Agnes-Bernauer-Festspiele), quibus historia huius feminae in scaena exhibetur.

Agnes Bernauer in tabula ignoti pictoris Augustae Vindelicorum saeculi XVIII, imitatio exempli saeculi XVI

Bibliographia recensere

  • Alfons Huber: Agnes Bernauer im Spiegel der Quellen, Chronisten, Historiker und Literaten vom 15. bis zum 20. Jahrhundert. Ein Quellen- und Lesebuch. Attenkofer, Straubing 1999, ISBN 3-931091-45-7.
  • Dorit-Maria Krenn, Werner Schäfer: Wer war Agnes Bernauer? Attenkofer, Straubing 2015, ISBN 978-3-942742-49-8.
  • Claudia Märtl: Straubing. Die Hinrichtung der Agnes Bernauer 1435. In: Alois Schmid, Katharina Weigand (Hrsg.): Schauplätze der Geschichte in Bayern. C. H. Beck, München 2003, ISBN 3-406-50957-6, S. 149–164.
  • Marita Panzer: Agnes Bernauer. Die ermordete ‚Herzogin‘. Pustet, Regensburg 2007, ISBN 978-3-7917-2045-6.
  • Werner Schäfer: Agnes Bernauer und ihre Zeit. Nymphenburger, München 1987, ISBN 3-485-00551-7.
  • Werner Schäfer: Agnes Bernauer. Geschichte – Dichtung – Bild. Attenkofer, Straubing 1995, ISBN 3-931091-02-3.
  • Hans Schlosser: Agnes Bernauerin (1410–1435). Der Mythos von Liebe, Mord und Staatsräson. In: Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte. Germanistische Abteilung. Band 122, 2005, S. 263–284.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Agnetem Bernauer spectant.