Renatus Clair
Renatus Clair (natus René Lucien Chomette Lutetiae die 11 Novembris 1898; mortuus in Neuilly-sur-Seine die 15 Martii 1981) fuit moderator cinematographicus et praecipue pro pelliculis mythistoriarum scriptor Francicus. Anno 1960 in Academiam Francicam cooptatus est. Etiam frater eius Henricus Chomette moderator cinematographicus fuit.
Nexus externus
recensere- De Renato Clair in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- De Renato Clair apud Academiae Francicae paginam
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |