Bartholdus Georgius Niebuhr

(Redirectum de Bartholdus Niebuhr)

Bartholdus Georgius Niebuhr (natus die 27 Augusti 1776 Hafniae - obiit die 2 Ianuarii 1831 Bonnae) fuit illustris rerum gestarum scriptor Germanicus, qui inter alia opera casu, anno 1816, in Veronae bibliotheca Hieronymi rescriptum codicem legendo Gaii institutiones invenit. Fuit conditor seriei editionum textuum Graecorum mediaevalium Corpus scriptorum historiae Byzantinae. Pater ei fuit mathematicus et explorator Christianus Niebuhr.

Wikidata Bartholdus Georgius Niebuhr
Res apud Vicidata repertae:
Bartholdus Georgius Niebuhr: imago
Bartholdus Georgius Niebuhr: imago
Nativitas: 27 Augusti 1776; Hafnia
Obitus: 2 Ianuarii 1831; Bonna
Patria: Denmark–Norway, Regnum Borussiae, Dania

Familia

Genitores: Christianus Niebuhr;

Memoria

Sepultura: Alter Friedhof Bonn

Vita recensere

 
Tabula commemorativa pro patre et filio Niebuhr, Meldorf in oppido, lingua Saxonica

Cum studia Kieliae annis inter 1794 et 1796 egisset, erat usque annum 1798 secretarius privatus gravionis Schimmelmann Hafniae. Annis inter 1798 et 1799 porro studiosus fuit Londinii et Edinburgi. Anno autem 1800 officialis Danicus creatus est (sine absolutorio universitario!) et anno 1804 eum mensae argentariae caput nominaverunt. Minister a Stein eum pro munere publico Borussico inflammare potuit unde tamquam consiliarius ab anno 1806 diversis in occasionibus (e.g. fiscalia spectantibus) expertus invitatus est. Querelae cum Hardenberg actae pausam ad tempus attulerunt.

Annis inter 1810 et 1812 praelectiones de historia Romanorum in nova Alma matre Berolinensi habuit antequam anno 1813 denuo pro Borussia operam dare liceret. Anno 1816 legatus agebat cum curialibus Romanis. Vere anno 1821 tamquam fructus laborum bulla »De salute animarum« promulgata est. Anno 1823 dimissionem petivit et Bonnam iit ubi sponte sua in universitate multis plaudentibus orationes de historiis tam antiqua quam recentiore habere solebat.

Gravitudo recensere

Peritia eius (linguas viginti calluisse fertur) cum ingenio, studiis acutis, imaginatione sollerti miscebatur. In omnibus tam publicis quam scientificis veritatem petivit; gloriam perennem autem sibi acquisivit libris optimis scribendis. Magnum opus, quod e praelectionibus Berolinensibus cerpsit, putatur »Römische Geschichte« de Romanorum veterum rebus gestis (Berolini 1811–32), ubi epochas usque ad Primum bellum Punicum complectebatur. Elucebant in his fontium critica revisio tunc adhuc inusitata et deductiones propriae saepe speculativae: ita facile e particulis fragminibusque imaginem Romanorum sat completam dare potuit. Quamquam postea nonnulla ficticia falsaque revelabantur methodo atque narratione moti sunt multi doctissimi in vestigiis eius (e.g. Theodorus Mommsen). Insuper tractationes multas historicas philologicasque concinnavit (in collectione Bonnae anno 1828 edita) et textus iamdudum perditos rursus prostare fecit (e.g. Gaii, Ciceronis fragmenta, Merobaude). Lexico »Beschreibung Roms« (Bunsen-Platner ; Stuttgardiae 1830–1842) symbolas pretiosas addidit, periodicum »Rheinischen Museums« promovit, scriptorum Byzantinorum editionem appulsit.

In textibus politicis oeconomicisque libertatem personabat constitutiones spernens. De omnibus non historicis anthologia ecce: »Nachgelassene Schriften nichtphilologischen Inhalts« (Hamburgi 1842). Variae res autem solummodo secundum notas studiosorum diligentium seminaria frequentantium conflatae sunt (e.g. Vorträge über römische Geschichte, Über alte Geschichte mit Ausschluß der römischen, Über alte Länder- und Völkerkunde, Über römische Altertümer, Über das Zeitalter der französischen Revolution).

Illustre etiam opud de heroibus Graecis ad usum delphini »Griechische Heroengeschichten, seinem Sohn erzählt« (Hamburgi 1842).

Opera recensere

  • Römische Geschichte bis 241 v. Chr.. 1811–1832

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bartholdum Georgium Niebuhr spectant.

Bibliographia recensere

  • Karl Christ: Barthold Georg Niebuhr. In: Von Gibbon zu Rostovtzeff. Leben und Werk führender Althistoriker der Neuzeit. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadii 1972, ISBN 3-534-06070-9, p. 26–49.
  • Karl Christ: Barthold Georg Niebuhr. In: Hans-Ulrich Wehler: Deutsche Historiker. Bd. VI. Vandenhoeck u. Ruprecht, Gottingae 1980, ISBN 3-525-33443-5, p. 23–36.
  • Heinz Herz: Niebuhr im preussischen Staatsdienst. In: Klio. 60, 1978, p. 553–568.
  • Alfred Heuß: Barthold Georg Niebuhrs wissenschaftliche Anfänge. Untersuchungen und Mitteilungen über die Kopenhagener Manuscripte und zur europäischen Tradition der lex agraria (loi agraire) (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen Philologisch-Historische klase dritte Folge 114). Vandenhoeck und Ruprecht, Gottingae 1981, ISBN 3-525-82394-0.
  • Heinrich Nissen:  "Niebuhr, Barthold Georg", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 23 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1886), p. 646–661. – mit Schriftenverzeichnis.
  • Johannes Straub: Barthold Georg Niebuhr (1776–1831). In: Bonner Gelehrte. Beiträge zur Geschichte der Wissenschaften in Bonn. Band 1: Geschichtswissenschaften. Bouvier, Bonnae 1968, p. 49–78.
  • Gerrit WaltherNiebuhr, Barthold Georg. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 19, Duncker & Humblot, Berlin 1999, S. 219–221 (Digitalisat).
  • Gerrit Walther: Niebuhrs Forschung (= Frankfurter historische Abhandlungen. Band 35). Steiner, Stuttgardiae 1993, ISBN 3-515-06369-2.
  • Mario Varvaro: Zwei wiederentdeckte Briefe Niebuhrs vom 23. September 1816 und ein anonymer Aufsatz in der Allgemeinen Litteratur-Zeitung. In: Tijdschrift voor Rechtsgeschiedenis. 80, 2012, p. 171–209.
  • Mario Varvaro: 26. Le ultime lettere del carteggio di Niebuhr e Mai (febbraio 1828 – gennaio 1829). In: Miscellanea Bibliothecae Apostolicae Vaticanae. XX, 2014, p. 707–738.
  • Mario Varvaro: Le Istituzioni di Gaio e il Glücksstern di Niebuhr. G. Giappichelli Editore, Augustae Taurinorum 2012, ISBN 978-88-348-2859-5.
  • Mario Varvaro: Der ‚Glücksstern‘ Niebuhrs und die Institutionen des Gaius. Deutsch-italienische Wissenschaftspolitik im frühen 19. Jahrhundert. (PDF), Heidelbergae 2014, ISBN 978-3-86825-317-7.