Wikidata-logo.svg Christianus Niebuhr
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Niebuhr: imago
Nativitas: 17 Martii 1733; Lüdingworth
Obitus: 26 Aprilis 1815; Meldorf
Patria: Duchy of Bremen and Verden, Duchy of Holstein

Officium

Munus: mathematicus, explorator, cartographus, naturae peritus, zoologus, astronomus

Christianus vulgo Carsten Niebuhr (natus die 17 Martii 1733 Cuxhaven-Lüdingworth in Saxonia Inferiore, mortuus die 26 Aprilis 1815 Meldorf in Dithmarsia) mathematicus et indagator Germanicus fuit.

VitaRecensere

Cum Gottingae rebus mathematicis studuisset anno 1760 nauta ingeniarius Danicus creatus est. Annis inter 1761 et 1767 sub mandato rectionis Danicae iter fecit in Arabiam, Persiam et terras orientales contiguas; viam solus pergebat sociis mortuis. Ex anno 1778 tamquam consiliarius regius et ex anno 1808 tamquam consiliarius gubernatorius Meldorf in oppido vitam degebat.

In lucem protulit opera magni momenti »Beschreibung von Arabien« (Hafniae 1772) et »Reisebeschreibung nach Arabien und andern umliegenden Ländern« (Hafniae 1774–78). Edidit res socii Forskal has: »Descriptiones animalium etc.« (Hafniae 1775); »Flora aegyptiaco-arabica« (Hafniae 1776) et »Icones rerum memorabilium etc.« (Hafniae 1776). Vitam eius scripsit filius et summus historicus Bartholdus Georgius Niebuhr (Kieliae 1817).

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica • IPNI • Grove Art