Barbara (sancta)

virgo martyr Nicomediae
Haec pagina de sancta Christiana explicat. Si urbem Californiae quaeris, vide Barbaropolis.

Barbara Heliopolitana vel Nicomediensis, anno 306? mortua, est sancta Christiana, martyr, cuius memoria die 4 Decembris colitur (ab Ecclesia Orthodoxa 4 Decembris Calendario Iuliano, scilicet 17 Decembris Gregoriano).

Sancta Barbara a Luca Cranach maiore picta circa annum 1530

Vita legendaria recensere

Heliopoli Libanensi Barbara patre Dioscoro, Maximiani imperatoris amico, nata est. Pulchritudinis praecipuae causa Dioscorus filiam in turrem concludit, ubi Barbara meditans de Creatore unico cogitare incepit; postea cum nuptiarum causa pater in urbem egredi eam permisit, Barbara Christianos invenit et de fide eorum participavit. Hac re cognita Dioscorus iratus ad Martianum, qui urbem regebat, filiam adduxit, qui fidem reliquere iussit; Barbara negavit et multis tormentis passa denique a Dioscoro ipso decollata est. Sancta Iuliana Nicomediana, quae cum constantiam Barbarae vidisset Christiana facta est, cum ea occisa est. Dioscorus et Martianus post aliquot annos fulmine interfecti sunt.

Cultus recensere

Corpus eius sine capite in ecclesia cathedrali Reatina sub maiore altari colitur et illius urbis necnon eius dioecesis patrona praecipua est.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon