Ausbund, Das ist: Etliche schöne Christliche Lieder est collectaneum carminum religiosorum corpus sectae anabaptistarum.[1] Hac collectione, anno 1583 typis exscripta, anabaptistae Helvetici usi sunt. Continens fere 130 carmina apud gentem Amish adhuc in usu est. Liber saeculis insequentibus saepius editus est, in Civitatibus Foederatis primum anno 1742. Unicus omnino carminum liber est, qui uno tenore usque ad hoc tempus in religionibus usum habet.

Pagina titularis editionis primae (1564)
Pagina titularis editionis primae Americae editae (1742)

In prima parte, carmina variorum gregum huius fidei collecta sunt. Alterius autem partis quinquaginta fere carmina iam anno 1564 primum separatim edita sunt sub titulo Etliche schöne Christliche Geseng, wie sie in der Gefengkniß zu Passaw im Schloß von den Schweitzer Brüdern durch Gottes gnad geticht vnd gesungen worden ('Nonnulla pulchra carmina Christiana, ut in carcere Bataviae in arce a fratribus Helveticis per dei gratiam pancta et cantata sunt'). Huius primae editionis unum solum exemplar exstat, et in Mennonite Historical Library ad Goshen College in Indiana conservatur; veterrimus talium cantuum liber est.

Carmina haec eodem in loco eodemque tempore conscripta sunt: in arce Oberhaus,[2] annis ab 1535 ad 1540, cum in persecutione huius sectae haereticae putatae grex eorum ibi in vincula coniectus erat. Numerus captivorum erat fere sexaginta (viri et feminae et liberi), qui in ea urbe comprehensi erant. Multi eorum in carcere, alii post liberationem mortui sunt. Nomina nonnullorum auctorum horum carminum per additas litteras nominum initiales eruta sunt.

Notae recensere

  1. Vocabulum ipsum Theodiscum Ausbund, in lingua hodierna paene obsoletum aegreque intellegibile, in dictionario Theodisco fratrum Grimm (vol. 1, col. 840) explanatur verbis Latinis decus, praestantia, specimen.
  2. Haec arx in monte Georgii supra urbem sita, condita anno 1219 neque umquam expugnata, usque ad annum 1918 etiam carcer formidulosus erat.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad De Ausbund spectant.