Aurelius (vulgo Zlatko) Tišljar (natus die 19 Maii 1945 Agrani, mortuus ibidem die 8 Septembris 2020[1]) paedagogus, informaticae peritus et esperantista Croaticus fuit. Inter alia munere secretarii generalis Unionis Esperanticae Europaeae functus est.

Wikidata Aurelius Tišljar
Res apud Vicidata repertae:
Aurelius Tišljar: imago
Aurelius Tišljar: imago
Nativitas: 19 Maii 1945; Zagrabia
Obitus: 8 Septembris 2020; Zagrabia
Patria: Croatia
Aurelius Tišljar, Roterodami anno 2008, esperantista entheus atque magister

Vita recensere

Linguis et informatica in universitate imbutus magister in arte cybernetica factus est; ex anno 1992 autem exsul in Slovenia vitam degere maluit.

Idioma Zamenhofianum anno 1962, temporibus Linguae internationali vere felicibus, edidicit. Inde praeses Iuventutis Esperanticae Iugoslavicae (Jugoslavia Esperanto-Junulara Asocio) secretarius Iuvenitutis Esperanticae Croaticae (Kroatia Esperanto-Junulara Asocio) creatus est necnon in praesidio et Associationis iuventutis Esperanticae internationalis et (viginti annos) Universalis Societatis Esperanticae sedebat. Agrami autem annis inter 1972 et 1991 Servitia culturalia internationalia (Internacia Kultura Servo) instituit et iis praefuit; Interculturalia Marburgi inde ab anno 1992 creavit. Festivalia neurospastica internationalia quoque Agrami celebranda moderatus est. Praesertim autem excellebat in methodo didactica moderna elaboranda, quae titulo Viae Zagrabiensis nota facta est et interreti multis in versionibus prostat. Marburgi Consociationem animi Europaei corroborandi (Asocio por Eŭropa Konscio) condidit; ex anno 2004 insuper Unioni Esperanticae Europaeae caput erat.

Tišljar libros complures concinnavit:: Eŭropa ideologio, Eŭropo - vi baldaŭ mortos, Duobla spiralo, Instrukciaro por instruistoj laŭ la Zagreba metodo, Esperanto vivos malgraŭ la esperantistoj. Glossarium Esperanticum-Croaticum et Esperanticum-Slovenicum scripsit et interpretatus est res multas e linguis Croatica et Slovenica in Esperanticum (vice versa quoque nonnulla). Neque tacenda sunt opuscula eius sociolinguistica et paedagogica et commentationes multae variis in diariis. Annis 2000 ineuntibus in periodico Esperantico praetitulato Monato commentarios politicos vulgari iussit.

Mense Iulio 2020 in congressu VEKI sodales Associationis Esperanticum docentium internationalis eum membrum honorarium declaraverunt. Mense Augusto 2020 autem membrum honorarium Universalis Societatis Esperanticae (UEA) proclamatus est.

Opera recensere

  • Frekvencmorfemaro de parolata Esperanto. (1981; de morphematibus)
  • Esperanto-serbokroata vortaro (1983)
  • Instrukciaro. Por kursgvidantoj uzantaj la Zagreban Metodon (1989)
  • Duobla spiralo (1991) - Libro celanta "helpi adoleskantojn por pli facile orientiĝi en la mondo"
  • Esperanto vivos malgraŭ la esperantistoj (1997) - commentationes et recensiones
  • Eŭropa ideologio (1998) - De animo Europaeo evolvendo
  • Eŭropa identeco 1998, interreti ex anno 2001
  • Esperanto-slovena vortaro / Slovena-Esperanta vortaro (una cum Alexandro Heřman, 1999)
  • Eŭropo, vi baldaŭ mortos! (2005) - Analysis politicae Europaeae linguisticae
  • Ekzistado. Kibernetika Klarigo de la Mondo, Agrami (2012)
  • Nekutime pri multio (2015) - Anthologia cum argumentis variis

Notae recensere

Nexus externi recensere