Arnoldus Buchelius
Arnoldus Buchelius (Nederlandice Aernout van Buchel; Traiecti ad Rhenum 18 Martii anno 1565 natus; Traiecti ad Rhenum 15 Iulii anno 1641 mortuus) fuit aetatis aureae scriptor et delineator Nederlandicus.
Obitus: 15 Iulii 1641; Traiectum ad Rhenum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Biographia
recensereTraiecti ad Rhenum Sancti Petri ecclesiae sacerdotis, Arend van Buchel,[1] et Brigittae Evertsen filius[2], primum domi studuit et postea, ab anno 1574, apud Hieronymusschool loci natalis[3]. Cum patre ad Arecanum anno 1576 migravit et ibi apud scholam latinam studuit[3]. Decembri anno 1578 denuo Traiecti ad Rhenum fuit, ubi apud Hieronymusschool studere resumpsit[3]. Septembri anno 1581 hanc scholam deseruit et mathematica ac Francica linguam studuit[3]. 7 Maii anno 1583 Academiae Lugduno-Batavae se conscripsit, sed ibi mansit breviter, nam Februario 1584 Duaci Universitati se conscripsit[3]. In Franciam[1][2], enim 28 Iunii 1585 Lutetiam iit, ubi amicitiam iunxit cum aliquis eruditissimis hominibus, praecipue vetusta monumenta et vestigia studentibus[3], in Germaniam[1][2], ubi aliquot menses ab Aprili 1587 mansit, ad regiones septemptrionales et, iuxta Rhenum, Coloniam Agrippinam visitandas[3], et in Italiam[1][2], Francofurtum ad Moenum, Augustam Vindelicorum et Pontem Aeni peragrans, peregrinatus est[3]. Die 9 Novembris anno 1587 Romam pervenit, ubi monumenta vetusta studuit et usque ad 7 Martii 1588 mansit[3]. Ad Traiectum ad Rhenum reditus die 12 Iulii eodem anno, semper domi mansit nisi cum in alias urbes Nederlandicas iit et Germaniam visitavit[3]. Iunio anno 1590 Walraven van Brederode ut Hagae actuarius supplevit, sed Martio 1591 abdicavit et ad Traiectum ad Rhenum rediit[3]. Iuris studium resumptum severe, Lugduni Batavorum Februario 1593 causidici titulum adeptus est[3]. Die 6 Maii eodem anno Klaasje van Voorst, Valentini van der Voort viduam, in matrimonium duxit[3]. Traiecti ad Rhenum causidicus, antiquarius, humaniorum literarum peritus fuit[1]. Religione catholica instructus, in partes Protestantium venit[1]. Eius filia unica mortua[2] anno 1611, de foro decessit et omnino se tradidit litteris[3], praeter de 1619 usque ad 1621, cum Traiecti ad Rhenum Societatem Nederlandicam Indiae Orientalis duxit[2]. Ab eruditissimis hominibus et artificibus aditum est et cum eorum plerisque per litteras collocutus est, inter quos Samuelem Ampzing, Petrum Scriverius, Paulum Merula, Iosephum Iustum Scaligerem, Danielem Heinsium, Philippum Cluverium, Ioannem Isaksson Pontanum, Gerardum Vossium, Ioannem de Laet, Petrum Bockenberg, Ioannem de Beverwijk, Casparum Barlaeum, Goudhoeven[3]. Eius bibliotheca lata nota erat, quae, mortuo Buchelio, Maio 1642 addicta est[3].
Buchelius admodum scripsit, sed pauca scripta edidit[3]. In annos ad efficiendas Beka et Heda Chronica laboravit[3]. Sed Belli triginta annorum initium tot materiae amissionem et operae cum Bernardo Furmerio et Ioanne Gruter intermissionem attulit[3]. Per Lutetiae mansionem urbis descriptionem perfecit[3]. Scripsit etiam De episcopis Ultraiectinis recogniti et notis historicis illustrati ab A. Buchelio, accedunt L. Hortensii secessionum Ultraiectinarum libri ei Suffridi Petri Appendix ad Historiam Ultraiectinam (Utrecht, 1643), opus iam obsoletum, sed per tria saecula adhibitum[3]. Eius alia opera fuerunt Descriptio urbis Rheno-Traiectinae, aliaque ad res praesertim Traiectinas spectantia, excerpta ex inedito MS Arnoldi Buchelii diario, Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa[3].
Curavit, praeterea, compilationes "Vitas eruditorum Belgicorum", "Adversaria de vitis illustrium feminarum", "Descriptionem urbis Ultraiectinae ; de veteri regimine eius provinciae diatribe", "De Durdrechto, eius nomine, origine, antiquitate, fundatore et progressu, excerpta ad doctum virum Gerardum Vossium", "De Rheni obstructione apud Catvicos", Baltici maris nominum descriptionem, "Descriptionem florum, fructuum, herbarum a Chr. Passaeo jun. in aere incisorum", "Appendicem atlanti Gerhardi Mercatoris a Jodoco Hondio"[3].
Sed eius opus praecipuum fuit Diarium, gravissimum ad populos et res publicas intellegendos[1], apud Universitatis Rheno-Traiectinae Bibliothecam conservatum[3].
Graece sciebat et Latine, cum versus tum prosam, scribebat vulgo[2]. In primis de insignis studio, antiqui aevi historia et Nederlandica praestitit, particulariter Nederlandiae Medii aevi eventa obscura descripsit et illustravit[2].
Arnoldus Buchelius cum Crispiano Passaeo laboravit[4].
Iohannem de Witt adduxit[5].
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Letterkundig woordenboek voor Nord en Zuid
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ 3.00 3.01 3.02 3.03 3.04 3.05 3.06 3.07 3.08 3.09 3.10 3.11 3.12 3.13 3.14 3.15 3.16 3.17 3.18 3.19 3.20 3.21 3.22 3.23 Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (NNBW)
- ↑ Crispijn van de Passe in The Web Gallery of Art
- ↑ Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
Bibliographia
recensere- Brugmans (2015). "BUCHELIUS (Arnoldus)". Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (NNBW)
- Emil Kren; Daniel Marx (2015). "PASSE, Crispijn van de". The Web Gallery of Art
- "Aernout van Buchel". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1855). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.II°. Harlemi. pp. 1540-1541-1542
- K. ter Laan (1952). G.B. van Goor Zonen's Uitgeversmaatschappij. ed. Letterkundig woordenboek voor Nord en Zuid. Hagae
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Arnoldum Buchelium spectant. |