Aralia[1] est genus plantarum florentium familiae Araliacearum, cui sunt 68 species agnitae deciduosarum vel sempervirentium arborum, fruticum, et herbacearum plantarum perennium rhizomatosarum. Plantae huius generis in Asia et America endemicum est, nonnullis speciebus in silvis montanis inveniendis. Araliae magnitudine variant, aliis speciebus solum 50 centimetra altis, aliis arboribus usque ad 20 metra altis attingentibus. Araliae magna folia bipinnata (bis complicia) in terminis eorum caulum vel ramorum habent; folia nonnullarum specierum setis teguntur. Caules nonnullarum specierum lignosarum aculeatissimi sunt, ut insignissime in Aralia spinosa. Flores albidi vel virelli in paniculis terminantur, et fructus atropurpurei, sphaerici sicut baccae, ab avibus cupide petuntur.


Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Apiales 
Familia : Araliaceae 
Subfamilia : Aralioideae 
Genus : Aralia 
L.
   

Species Araliae pro victu a larvis nonnullarum specierum Lepidopterorum sunt, inter quae Hemithea aestivaria.

Nonnullae species, notissime Aralia cordata, edules sunt, et pro victu hominum coluntur.

Taxonomia

recensere
 
Aralia spinosa.

Taxinomica generis Araliae circumscriptio magnopere variata est. Species olim in latioribus generis conspectibus comprehensae nunc in generibus separatis comprehenduntur, sicut Fatsia, Macropanax, Oreopanax, Panax, Polyscias, Pseudopanax, Schefflera, et Tetrapanax. Genus Dimorphanthus, olim distinctum a nonnullis habitum, nunc intra Araliam continetur ut sectio intra genus.

Diversitas

recensere
  1. Sunset Western Garden Book, 1995:606–607

Bibliographia

recensere
  • Frodin, D. G., et R. Govaerts. 2003. World Checklist and Bibliography of Araliaceae. Kew: The Royal Botanic Gardens, Kew.
  • Wen, J. 2004. Systematics and biogeography of Aralia L. sect. Dimorphanthus (Miq.) Miq. (Araliaceae). Cathaya 15–16:1–187.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Araliam spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Fossilworks • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!