Arachnothera
Arachnothera est genus avium familiae Nectariniidarum ordinis Passeriformium. Cui generi sunt tredecim species, quae in silvis Asiae Meridio-Orientalis endemicae sunt. Magna nectariniidarum exempla sunt, pinnis cinereis rostrisque insigniter curvis. Nectare et parvis arthropodis vescuntur.
Classis : Aves
Ordo : Passeriformes
Subordo : Passeri
Superfamilia : Passeroidea
Familia : Nectariniidae
Genus : Arachnothera
Temminck, 1826
Distributio et habitatio
recensereArachnotherae, aliorum familiae generum dissimiles, solum in regione zoogeographica orientali inveniuntur: circumiectis ab India ad orientem ad Philippinas et a Himalaya ad meridiem ad Iavam utuntur, maxima specierum diversitate in paeninsula Thai-Malayana?, Sumatra, et Borneo habentes.[1] Plerumque sunt animalia silvatica, quae variissima silvarum genera occupant, inter quae verae silvae pluviales, silvae dipterocarpacearum, silvae paludinosae, silvae bambusosae, silva secundariae, margines silvarum, et silvae magnopere vulneratae. Praeterea, nonnullae species habitationibus ab hominibus factis utuntur, sicut hortis et plantationibus. Plurimae species terras humiles petunt, sed Arachnothera juliae est species quasi montana.
Descriptio
recensereNectariniidae, inter maximas suarum familiae species, a 13 ad 22 centimetra longae sunt. Arachnothera flavigaster est gravissima, usque ad 49 grammata ponderis. Rostra longa sunt, saltem bis longitudo capitis, deorsum curva, crassa. Lingua per plurimum suae longitudinis est tubus completus. Pinnae, aliarum nectariniidarum pinnis multo cinereores, in ambobus sexibus sunt similissimae, sed iridescentiam non exhibent. Superiora plurimarum specierum latera sunt olivacea, et latera inferiora sunt alba obscura vel flava, in dimidio specierum lineis distincta. Inusitatissima ex nectariniidis est Arachnothera juliae, cuius pinnae sunt atrobrunneae, lineis albis in tergo et latere inferiori, clunibusque flavis.[1]
Species
recensereGeneri sunt tredecim species.[2]
- Arachnothera longirostra
- Arachnothera flammifera (nuper ex Arachnothera longirostra extracta)
- Arachnothera dilutior (nuper ex Arachnothera longirostra extracta)
- Arachnothera crassirostris
- Arachnothera robusta
- Arachnothera flavigaster
- Arachnothera chrysogenys
- Arachnothera clarae
- Arachnothera modesta
- Arachnothera affinis
- Arachnothera everetti (nuper ex Arachnothera affine extracta)
- Arachnothera magna
- Arachnothera juliae
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Cheke, Robert; Mann, Clive (2008). "Family Nectariniidae (Sunbirds)". In Josep, del Hoyo; Andrew, Elliott; David, Christie. Handbook of the Birds of the World. Volume 13, Penduline-tits to Shrikes. Barcinonae: Lynx Edicions. pp. 196–243. ISBN 978-84-96553-45-3.
- ↑ Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2019). "Dippers, leafbirds, flowerpeckers, sunbirds". World Bird List Version 9.1. International Ornithologists' Union.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Arachnotheram spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity |
- Pelliculae. Internet Bird Collection.