Apinae sunt subfamilia quae maiorem Anthophilarum familiae Apidarum partem, inter quam Anthophilae "corbiculatae" (Apini, Meliponini, Euglossini, Bombini), cum omnibus gregibus (Nomadinis et Xylocopinis exclusis) quae olim in familia Anthophoridarum perscribebantur comprehendit. Plurimae species (Apibus, Bombinis, Melioninis exclusis) sunt solitariae, quamquam eae nonnullarum tribuum omnino sunt cleptoparasiticae, sicut Ericrocidini, Isepeolini, Melectini, Osirini, Protepeolini, et Rhathymini.

Sunt in Apinis nonnulli mores qui in aliis Apidis raro observantur. Inter quos mares "aggregationes dormiendi" in vegetatione constituunt: nonnulli in una planta vespere conveniunt. Apinae oleum florum pro polline conliguntur, ut larvae eo vescantur; hic mos aliter solum in paucis stirpibus familiae Melittidarum videtur.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Apinas spectant.
 
Insecta

Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!