Apamea Rhagiana
(Redirectum de Apamea Ragiana)
Vide etiam paginam discretivam: Apamea (discretiva).
Apamea Rhagiana (Graece: Ἀπάμεια), antea Arsace, Khuvar et Choara dictum, fuit urbs antiqua hellenistica in Choarene provincia sita, quae pars olim ad Parthiam pertinuerat. Secundum Strabonem afuit circa 500 stadia a meridie Portae Caspicae et ab austro-oriente urbis Rhagae. Condita est post expugnationem Persiae per Alexandrum Magnum. Etiam Ammianus Marcellinus (xxiii. 6) mentionem eius fecit.
Bibliographia
recensere- "Apameia. 6" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |