Anumarana
Anumarana fuit immolatio sui, rarum mortis voluntariae genus quod in funeribus in India septentrionali ante tempus Imperii Guptani efficiebatur. Non idem fuit sati, moris recentioris, quia anumarana non solum a viduis perfuncta est: quisquam, mas aut femina, se in funere hominis sibi cari interficere potuit, inter quos hominis mortui cognati, adfines, servi, assectores, amici. Hae mortes aliquando a votis fidelitatis exortae sunt,[1] et aliquantulum seppuku, recentioris moris Iaponiensis, similes videntur.[2]
Notae
recensere- ↑ Shakuntala Rao Shastri, Women in the Sacred Laws, the later law books (1960), etiam in situ interretiali inventum.
- ↑ "Bhagwan Swaminarayan's Life: Biography: Uplift of Women". Swaminarayan.org.