Aperire sectionem principem
Signum anacyclismi.

Anacyclismus[1] seu regyratio[1] est rerum ab usu submotarum reformatio et reconcinnatio eo consilio ut ex eiectamentis aliquid novae rationis ad usum recolligatur. Regyratione efficitur ne res quibus utilitatis cuiusdam vis adhuc inest pereant. Haec ad naturam protegendam valent idque agunt, ut energiae nec non pecuniae parcatur ac dioxidi carbonis eiectamenta in atmosphaera decrescant.

Res regyrabiles ex multiplicibus fontibus oriuntur. Inter regyrabilia sunt aluminium, bitumen, charta, ferrum, plastica, textura, vitrum. Etiam eiectamenta dissolubilia ciborum et hortorum sunt quae regyrari microorganismorum ope possint.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Anacyclismus spectant.