Vide etiam paginam discretivam: Altai (discretiva).

Altai [1] (quod nomen originem suam ducit ex verbo Turco-Mongolico, aureum significato), seu Montes Altaici,[2] sunt montes perpetui Asiae, in Russia et Kazachstania (in parte meridionali Siberiae occidentalis), etiam in Mongolia et Sina siti. Altissimus montium (4506 m) Belucha appellatur.

Belucha, montium Altaicorum altissimus.

In montibus Altaicis siti sunt plus 3500 lacuum (maximi sunt lacus Altinus, vel Telescensis, et Markakol) atque fluvii multi (quorum amplissimi sunt Bia, Buchtarma, Catuna, et Tschuia).

Inter opes naturales montium sunt ferrum, argentum vivum, aurum, et alia metalla.

Montes Altaici multas habent silvas coniferas (ibi Abies sibirica et Pinus sibirica sunt arbores praevalentes), ubi Ursus arctos, Lynx lynx, Mustela sibirica, Sciurus vulgaris, Cervus elaphus sibiricus, Moschus moschiferus, Tetrao urogallus, Tetrastes bonasia, Picinae, et multa alia animalia habitant. In finibus extremis montium illorum sitae sunt steppae, ubi plantae praesertim sunt herbosae et frutescentes. Animalium in steppis illis habitantium sunt Rodentia parva (Citellus, Microtinae, etc.), Meles meles, Aquila nipalensis, Cerchneis tinnunculus, etc. Steppae altimontanae in fluxu amnis Tschuiae sitae partim similes sunt semidesertis Mogoliae conterminae, a repraesentes faunae mongolicae (sunt Gazella gutturosa, Marmota sibirica, Felis manul, etc.) habitatae. In regione altimontana Altaica, vegetatio est alpina est, et inter bestias ibi habitantes sunt Ochotona alpina, Uncia uncia, Capra sibirica, Rangifer tarandus. Partes territorii montium Altaicorum factae sunt reservata (Altaicum et Catunense).

In terra illa clima continentale et sat asperum est. Hiemes sunt longae et frigidae.

  Situs geographici et historici: Locus: 49°0′0″N 89°0′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия
  • Pagina de Altai Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad montes Altaicos spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 49°0′0″N 89°0′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия