Reservatum Altaicum
Reservatum Altaicum[1][2] (Russice Алтайский заповедник, tr. Altajskij zapovednik) vel plenius reservatum publicum naturae biosphaerae Altaicum (Russice Алтайский государственный природный биосферный заповедник, tr. Altajskij gosudarstvennyj prirodnyj biosfernyj zapovednik) est reservatum naturale nationale, in montibus Altaicis Siberiae meridie-occidentalis, in parte orientali rei publicae Altai Foederationis Russicae situm.
Primo anno 1932 et secundo anno 1967 conditum, ab anno 1998 ad obiectum patrimonii totius mundi "Montes aureos Altai" pertinens, anno 2009 enim reservatum biosphaerae a UNESCO factum, aream 881 238 ha habet.
Flora et fauna
recensereFlora reservati Altaici circa 1480 species plantarum includit, quarum circiter 200 endemicae sunt. Silvae reservati ut plurimum piniferae sunt (cum Larice siberica, Pinu siberico et Abie siberica ut arboribus suis principalibus).
Fauna reservati 58 species mammalium (quarum rarissima Uncia uncia est), 323 species avium, 6 species reptilium et 18 species piscium habet.
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Reservatum Altaicum spectant. |