Aloisius Grillmeier (natus die 1 Ianuarii 1910 in Pechbrunn; mortuus die 13 Septembris 1998 in Unterhaching iuxta Monacum) fuit iesuita, theologus et cardinalis.

Aloisius Grillmeier: vexillum
Aloisius Grillmeier
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae


Natus 1 Ianuarii 1910
presbyter ordinatus 24 Iunii 1937


Cardinalis promulgatus 26 Novembris 1994
a papa Ioanne Paulo II
Mortuus 13 Septembris 1998

Gradum doctoris apud universitatem Friburgensis Brisgaudiae ascendit. Docuit sacram theologiam dogmaticam et historiam dogmatum in Francofurtensi Facultate Philosophica-Theologica Sancti Georgii ubi iam antea discipulus fuerat. Concilio Vaticano Secundo servavit in officio theologi adiuvantis Wilhelmo Kempf episcopo Limburgensi et in commissione theologica eiusdem concilii. Opera magna eius sunt historia Concilii Chalcedonensis (Das Konzil von Chalkedon, 3 tomi, 1951–1954, cooperante Henrico Bacht) et historia dogmatum Christologiae (Jesus der Christus im Glauben der Kirche, 5 tomi, 1979–2002, cooperante Theresia Hainthaler).

Nexus externi

recensere