Haliacmon
flumen in Macedonia, Graecia
(Redirectum de Aliacmon)
Haliacmon (Palaeograece Ἁλιάκμων, Neograece Αλιάκμονας) est longissimum Graeciae flumen, 297 chiliometra longum. Quamquam Hebrus et Axius longiores sunt, partes eorum in Graecia sitae sunt breviores quam Haliacmon, quod omnino in Graecia fluit. Haliacmon e monte Grammo iugi Pindi exoritur, per regiones Macedoniam Occidentalem et Macedoniam Mediam fluit, atque in sinum Thermaicum maris Aegaei effluit.
De nominibus
recensereIn linguis Slavicis meridianis Бистрица (Bistritsa) 'flumen celer' appellatur; et in aliis linguis ante saeculum XX saepe Vistritza appellabatur. Turcice İnce-karasu 'flumen tenue et nigrum' appellatur.
Pinacotheca
recensere-
Prope Beroeam
-
Prope Beroeam
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Haliacmon spectant. |
- Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly, s.v. "Haliacmon".
- Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898), s.v. "auster".