Alexander Gregorii filius Stoletov (Russice: Александр Григорьевич Столетов, tr. Aleksandr Grigor'evič Stoletov; 10 Augusti 183927 Maii 1896) fuit physicus Russicus.

Wikidata Alexander Stoletov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Stoletov: imago
Alexander Stoletov: imago
Nativitas: 29 Iulii 1839, 10 Augusti 1839; Volodimiria
Obitus: 16 Maii 1896, 15 Maii 1896, 27 Maii 1896; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Q19691959

Vita et opera

recensere

Alexander Stoletov natus est 29 Iunii (10 Augusti Calendarii Gregoriani) anno 1839 Volodimiriae in urbe, in familia mercatoris. Anno 1860 complevit studium in Universitate Moscuensi. Annis 1862 - 1866 Berolini, Heidelbergae et Goettingae sicut opifex academicus colebat. Ab anno 1866 Stoletov docebat in Universitate Moscuensi, cuius professor factus est anno 1873. Ibi condidit laboratorium physicum, fuit initiator fundationis Instituti Physici universitatis illius. Annis 18811889 Stoletov erat praeses sectionis physicae Societatis Amatorum Scientiae Naturalis, Anthropologiae et Ethnographiae. Mortuus est 15 Maii (27 Maii Calendarii Gregoriani) anno 1896 Moscuae.

Explorationes principales huius physici dedicatae sunt problematis artis electricae et feromagnetismi. Ab anno 1888 Stoletov effectum photoelectricum externalem, cuius primam legem invenit, systematice investigabat. Annis 18821894 methodos determinationis conditionis criticae explorabat. Multa opera scientifica scripsit. Propagatione scientiarum physicarum contribuit.

  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice): Новый иллюстрированный энциклопедический словарь/ Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – 912 с., ил.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Stoletov spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •