Alexander Petőfi
Alexander vulgo Sándor Petőfi (natus nomine Petrovics Kiskőrös in oppido die 1 Ianuarii 1823; proelio Albești iuxta Schaesburgum mortuus die 31 Iulii 1849) fuit scriptor Hungaricus et heros belli de libertate Hungarica anno 1848 gesti.
Vita
recensereFilius lanionis divitis Serbici et matris Slovacae scholas Aegopoli, Kecskemék et Gyönk frequentavit et Pestini gymnasiii protestantici annis inter 1833 et 1834 alumnus fuit; postea in gymnasio Piaristarum et inde in schola in Aszód fuit. Anno 1838 Banská Štiavnica iit, quod oppidum montanum (in hodierna Slovacia) ante examina reliquit ut deliciaretur: eo tempore histrio, miles et Pápa iterum studiosus erat. Inter amicos fuit Ioannes Arany. Anno 1842 carmen eius primum editum est »A borozó« in periodico »Athenaeum« quod adhuc cognomine Slavico Petrovics subsignavit. Collectio poeseos prima (Budae 1844) famae fundamento fuit. Inde in lyricis fecundidatem miram sparsit nec mythistoriam (»A hóhér kötele«) nec dramata negligens. Ambo genera autem minus bene eveniebant. Circumstantiis turbulentis impedientibus eruditionem semper magni aestimavit litteras Theodiscas, Anglicas, Francogallicas legens et interdum interpretans: Pestini anno 1848 Shakesperii tragoedia »Coriolan« in versione Alexandri Petőfi edita est, quae sic identidem in theatris Hungaricis e scaenis producebatur. Studio sacro res novas anni 1848 eruptas salutavit, quas in variis poematibus iam praesensisse dicitur. Die 15 Martii 1848 vulgavit cantum incitatorium nationale »Talpra, Magyar« quod ubique recantabatur et seriem cantilenarum bonarum aperuit. Iulia Szendrey anno 1847 ductitata mense Septembri 1848 rem militarem in exercitu defensationis Hungaricae didicit et saepe inter suos in virtute praestabat. In pugna apud Saxoburgum die 31 Iulii 1849 occidit. Cum multis contubernalibus in loco ignoto sepultus est.
Gravitudo
recensereLyrica eius sinceritate sucida non artificiosa sunt. Primus fuit qui poesi aridae scholasticae tunc vigenti insurgebat. Pro rhetorica classica naturam libere exprimere maluit. Veritas ista ingenua successum magnum vulgarem explicaverit: carmina eius statim cantilenae populares alacres fiebant, quibus sal Hungaricus minime aberat. Opera omnia anno 1874 in editione festiva vulgata sunt. Anno 1877 Budapesti Societas litteraria Petőfi condita est. Carminum versio Theodisca nonnumquam pro conversionibus alia in idiomata adhibita est (e.g. in Anglicum - a Bowring, Butler, in Francogallicum - a Sayous, Desbordes-Valmore, Dozon, in Italicum - a Cassone).
Bibliographia
recensere- Constantin von Wurzbach: "Petőfi, Alexander" in Biographisches Lexikon des Kaiserthums Oesterreich, pars 22 (Vindobonae: Kaiserlich-königliche Hof- und Staatsdruckerei, 1870) p. 84–99 (textus).
- László Révész: Petőfi, Sándor, in: Biographisches Lexikon zur Geschichte Südosteuropas. Bd. 3. Monaci 1979, p. 447–449
- Die Geschichte Ungarns (tractavit Ervin Pamlényi), Corvina Verlag, Budapesti 1971
- Illyés Gyula: Sandor Petöfi. Ein Lebensbild. Convertit Johanna Till. Aufbau-Verlag, Berolini 1971
- Norbert Lossau: Die deutschen Petőfi-Übersetzungen. Ungarische Realienbezeichnungen im sprachlich-kulturellen Vergleich (= Opuscula Fenno-Ugrica Gottingensia. Band 3). Lang, Francofurti 1993, ISBN 3-631-45592-5
- René Schwachhofer: Bettelsack und Freiheit. Leben und Werk Alexander Petöfi´s. Gustav Kiepenheuer Verlag, Vimariae 1954
- Sándor Fekete: Így élt a szabadságharc költője, Budapesti 1982, ISBN 963-11-2868-7
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Petőfi spectant. |
- Sándor Petőfi in charta nummaria Hungarica, 1957
- Opera omnia Hungarice
- Expeditio Morvai
- Opera selecta Theodisce
- De Petőfi apud Alexikon