Alexander Grothendieck

Wikidata-logo.svg Alexander Grothendieck
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Grothendieck: imago
Nativitas: 28 Martii 1928; Berolinum
Obitus: 13 Novembris 2014; Sanctus Gerontius (Arigia)
Patria: Francia, no value, Imperium Germanicum

Officium

Munus: mathematicus, professor
Patronus: National Center for Scientific Research, Institut des hautes études scientifiques, Collegium Franciae, University of Paris-Sud, Universitas Montispessulani, National Center for Scientific Research, Universitas Chicaginiensis

Familia

Genitores: Sascha Schapiro; Hanka Grothendieck

Memoria

Laurae: Numisma Fields, Émile Picard Medal, Crafoord Prize in Mathematics, Crafoord Prize, Cours Peccot

Alexander Grothendieck (Berolini natus 28 Martii 1928; mortuus die 13 Novembris 2014) fuit mathematicus de geometria algebraica operis notus. In Germania natus est, sed in Francia iamdiu habitat. In multis disciplinis mathematicis laboravit, inter quas geometria algebraica, theoria categoriarum, topologia, theoria numerorum, et analysis functionalis sunt.

VitaRecensere

Pater, qui in Russia natus est, migravit ad Germaniam, ubi matrem eius obvenit, quae Germanica erat. Primos annos pueritiae, Grothendieck Berolini cum parentibus habitabat. Postquam parentes ad Franciam anno 1933 migraverunt, paucos annos Hamburgi cum nutritore habitabat. Anno 1939 Grothendieck, cuius pater Iudaeus est, ad Franciam migravit ut factionem Nazistam fugeret. In Francia occupationem Nazistam vitavit, sed pater eius in castris carceraliis mortuus est.[1] Bello terminato, ad universitatem Monspessulani, deinde ad Scholam Normalem Superiorem studebat. Anno 1949 ad Universitatem Nanceiensem advenit ut analysem functionalem studeret. De spatio topologico vectorum dissertationem anno 1953 perfecit.[2]

Anno 1959 ad Institutum Scientiarum Provectarum (Francogallice: Institut des Hautes Études Scientifiques) docere coepit. Hoc spatium temporis saepe “Aevum Aureum” vocatur, quod illos annos Grothendieck multa res gestas mathematicas magni momenti effecit, praesertim in geometria algebraica et theoria categoriarum.[2] Pro operae de geometria algebraica numismate Fields anno 1966 tributus est. Activismum animadvertere anno 1970 coepit et Institutum, quod pecuniam exercitus Franciae accipiebat, relinquit. Illos annos naturae destructionem, potestatem militarem, et arma nuclearia opponebat. Societatem quoque condidit, quae Supervivere et Vivere nominatur (Francogallice: Survivre et Vivre), ut has causas promoveret.[3] Anno 1988 Grothendieck mathematicam efficere desiit et de philosophia et religione scribere coepit. Has scriptiones meditationes vocat et milia multa paginarum complent.[4] Alii Grothendieck nunc morbum mentis pati putant. Non iam cum amicis nec cum familia colloqui creditur. Recentius solus loco ignoto in Francia habitabat.[3]

Res Gestae MathematicaeRecensere

Exsecutiones notissimi de geometria algebraica est, inter quos theorema Grothendieck-Riemann-Roch et correctio generalis disciplinae. Quoque theoriam schemarum creavit, quod plures demonstrationes in theoria numerorum effecit. Andreas Wiles allis harum exsecutionum usus est in demonstratione Theorematis Ultimi Fermatiani.[2] Grothendieck definitionem categoriae quoque mutavit et theoriam topon creavit, quae est pars theoriae categorianum logicam geometriae iungens.[5]

NotaeRecensere

  1. Scharlau, p. 931
  2. 2.0 2.1 2.2 O'Connor and Robertson
  3. 3.0 3.1 Scharlau, p. 933
  4. Scharlau, p. 938
  5. Marquis, "Category Theory",

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica