Albertus Durerus

pictor Theodiscus
(Redirectum de Albrechtus Dürer)

Albertus Durerus Noricus (Theodisce Albrecht Dürer) pictor Theodiscus, natus 21 Maii 1471 Norimbergae e stirpe Pannonica (cognomine patris Ajtósi), mortuus est die 6 Aprilis 1528 eodem loco.

"Albertus Durerus Noricus ipsum me proprijs sic effingebam coloribus aetatis anno XXVIII"

Ab anno 1486 usque ad annum 1490 discipulus fuit pictoris Michaelis Wolgemut.

Aevo antiquitatis renascentis eo tempore vivebat, quo ars mathematica et ars figurativa arte conexae erant. Dixit picturam semper pro rata parte distribuendam esse. Durerus ad rationem et quasi fundamenta rerum ire volebat. Non solum homines pingebat, sed etiam clarus chalcographus et adumbrator imaginum xylographicarum et sculptor et pictor erat.

Etiam hodie Albreti Dureri opera in museis Norimbergae et Monachi et Berolini et Dresdae exposita sunt admirationemque hominum movent.

Asteroides 3104 Dürer in eius honorem nominatus est.

Opera selecta

recensere

Bibliographia

recensere
  • Hans Wolfgang Singer, Versuch einer Dürer-Bibliographie, editio alia, Heitz, Argentorati 1928 (Studien zur deutschen Kunstgeschichte 41) et reimpressum 1979
  • Matthias Mende, Dürer-Bibliographie, Harrassowitz, Aquae Mattiacae 1971
  • Sigrides Albert, De Albrechti Dürer imagine, cui titulus est 'Melencolia I', in: Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati, 42/2007/169.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Getty Museum
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Albertum Durerum spectant.