Sebastianus Brant, Germanice Sebastian Brant, fuit iurisconsultus et scriptor Germanus, Argentorati 1457 natus ibidemque 10 Maii 1521 mortuus. Philosophiae et iurisprudentiae studiis apud Universitatem Basiliensem finitis, ibidem professor utriusque iuris factus est. Primo vere 1501 Argentoratum reversus, factus est primo syndicus et deinde civitatis notarius. Argentorati remansit usque ad mortem. Opus eius celeberrimum est satira anno 1494 Germanice scripta, cui titulus Das Narrenschiff est, cuiusque fama ultra fines Germanorum resonavit. More allegorico, describit navis a stultis solutae profectionem ad Narragoniam, stultorum paradisum. Brant hic deridet imbecillitates vitiaque aetatis suae, et Sanctum Grobianum creat, quem dicit esse patronum vulgaris rudisque plebis. Versio Latina huius operis, ab Iacobo Locher elaborata sub nomine Stultifera navis, anno 1497 edita est.

Sebastianum Brant pinxit Albertus Durer Noricus.
Margarita Decretalium, 1496

Nexus externus

recensere