Colonia Agrippina anno 1531, quam imaginem fecit Antonius Wormatiensis
Xylographus assiduus, saeculo XIX exeunte
Mulieres in balneis Iaponicis
Gerardus Hermanns in laboratorio xylographicum artificium perfecturus
Equites apocalyptici quattuor (Dureri)

Xylographia est ars qua delineatio manuaria sive photographema in tabula lignea (praesertim buxea) translatum ita paratur, ut prelo quam optime mandari possit.

HistoriaRecensere

Methodo galvanoplastica pote est, ut tam e specimine transumptorum multitudo efficiatur quam caudici impressorio parceatur. Sinenses imagines xylographicas[1] iam antiquitus fabricaverant, antequam in Europa, i.e. in Batavia et in Germania ita procederetur iconas plicatiles religiosas, calendaria, lusorias chartas confectum. Prima imago xylographica, de qua nobis fama certa cum die indicato data est, est effigies quaedam Sancti Christophori anni 1423. Inde libri completi seriales (Theodisce: Blockbücher) fiebant, ubi tabula una et textus et imagines continebat (Biblia pauperum, 1429 etc.).

Saeculo XV exeunte Albertus Durerus artificia multa affabre eo modo exaravit quem secuti sunt artifices Ioannes Burgkmair senior, Ioannes Holpenius senior, Ioannes Holpenius iunior, Ioannes Schäufelin, Lucas Cranach maior. Expansio artis maxima autem saeculo XVI statuitur, quo iterum Germani excellebant, cum unum saeculum post iam chalcographia valeret. Renascitur autem ars xylographica saeculo XIX in Anglia (Thomas Bewick) et in Germania (Unger senior et Unger iunior; Fredericus Gulielmus Gubitz, Fredericus Unzelmann, fratres Vogel, Hugo Bürkner, Blasius Höfel). Sed etiam in Francia ars ista vetus rursus aestimabatur, quamquam rerum illustrandarum methodus scilicet recentiores praeferrentur.

BibliographiaRecensere

  • Rudolph Weigel (ed.): Holzschnitte berühmter Meister. Eine Auswahl von schönen, charakteristischen und seltenen Original-Formschnitten oder Blättern, welche von den Erfindern, Malern und Zeichnern eigenhändig geschnitten worden sind. In treuen Copien von bewährten Künstlern unserer Zeit als Bildwerk zur Geschichte der Holzschneidekunst. Weigel, Lipsiae 1851–1854
  • Albertverein (ed.): Bilder-Album zur neueren Geschichte des Holzschnitts in Deutschland. Mit Text von Hermann Lücke. E. A. Seemann, Lipsiae 1877.
  • Max J. Friedländer: Der Holzschnitt. Editio quarta, Berolini 1970.
  • Felix Brunner: A handbook of graphic reproduction processes. A technical guide including the printmaking processes for art collectors and dealers, librarians, booksellers, publishers, artists, graphic designers and the printing trade. Niggli, Teufen 1972
  • Walter Koschatzky: Die Kunst der Graphik. Technik, Geschichte, Meisterwerke (= dtv 1120). Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1977, ISBN 3-423-01120-3.
  • Lothar Lang: Der Graphiksammler. Ein Buch für Sammler und alle, die es werden wollen. Henschelverlag Kunst und Gesellschaft, Berolini 1979.
  • Aleš Krejča: Die Techniken der graphischen Kunst. Handbuch der Arbeitsvorgänge und die Geschichte der Original-Druckgraphik. Dausien, Hanau 1980, ISBN 3-7684-1071-4.
  • Rosemary Simmons, Katie Clemson: DuMont’s Handbuch Holz- und Linolschnitt. DuMont, Coloniae Agrippinae 1990, ISBN 3-7701-2468-5.
  • Johannes Lebek: Holzschnittfibel. Verlag der Kunst, Dresdae 1991, ISBN 3-364-00220-7.
  • Heinrich Theodor Musper: Der Holzschnitt in 5 Jahrhunderten. Stuttgardiae 1964.
  • Gabriele Fahr-Becker (ed.): Japanische Farbholzschnitte. Taschen, Coloniae Agrippinae 1993, ISBN 3-8228-9511-3.
  • Ernst Rebel: Druckgrafik. Geschichte – Fachbegriffe (= Universal-Bibliothek 18237). Reclam, Stuttgardiae 2003, ISBN 3-15-018237-9.
  • Friedrich B. Schwan: Handbuch japanischer Holzschnitt. Hintergründe, Techniken, Themen und Motive. Iudicium, Monaci 2003, ISBN 3-89129-749-1.
  • Christina Cohen-Cossen: Holz- und Linolschnitt. Geschichte, Techniken und Projekte. Haupt, Bernae/Stuttgardiae/Vindobonae 2009, ISBN 978-3-258-07497-9.

NotaeRecensere

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, Saraviponti 1991, p. 275.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad xylographiam spectant.