Alaudidae
Alaudidae sunt familia avium ordinis Passeriformium. Quibus sunt distributio cosmopolita, maximo specierum numero in Africa invento. Una species, Eremophila alpestris, in America Septentrionali, una quoque, Mirafra javanica, in Australia fit. Habitationes naturales late variant, sed multae species regionibus siccis utuntur.
Classis : Aves
Ordo : Passeriformes
Subordo : Passeri
Superfamilia : Sylvioidea
Taxinomia et systematica
recensereFamilia anno 1825 a Nicolao Aylward Vigors, zoologo Hibernico, introducta est, subfamilia Alaudina inter Fringillidas digesta.[1][2] Alaudidae sunt familia bene definita, partim ob formam earum tarsi.[3] Eis sunt multa scutae in posteriore tarsorum latere, contra unam laminam in plurimis passeris inventam. Etiam pessulo carent, structura ossea in media passerorum syringe.[4]
Genera exstantia
recensereAlaudidis sunt 98 species exstantes, quae in viginti unum genera digeruntur.[5]
Genera exstincta
recensere- Genus Eremarida—Eremarida xerophila
Deliciae
recensereSinenses qui aviculturae faveant alaudidas delicias habent, ubi vocationes aliorum passerorum animaliumque imitari docentur. Alaudidas tredecim genera sonorum ordine stricto urbani praecipue Pecini docent, tredecim alaudidarum carmina (Mandarinice 百灵十三套) appellata. Aves quae omnia carmina ordine recto canere possunt magni pretii sunt, nam interruptiones ordinis pretium magnopere imminuunt.[6]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Bock, Walter J. (1994). History and Nomenclature of Avian Family-Group Names. Bulletin of the American Museum of Natural History. Number 222. Novi Eboraci: American Museum of Natural History. pp. 149, 264
- ↑ Vigors, Nicholas Aylward (1825). "On the arrangement of the genera of birds". Zoological Journal 2: 391–405 [398].
- ↑ Ridgway, Robert (1907). "The Birds of North and Middle America, Part IV". Bulletin of the United States National Museum 50: 289–90.
- ↑ Ames, Peter L. (1971). The morphology of the syrinx in passerine birds. Bulletin 37, Peabody Museum of Natural History. Portu Novo Connecticutae: Yale University Press. p. 104.
- ↑ Gill, Frank; Donsker, David, eds. (2018). "Nicators, reedling, larks". World Bird List Version 8.2. International Ornithologists' Union.
- ↑ Jin, Shoushen (2005). 金受申讲北京. Pecini: Beijing Press. ISBN 9787200057935.
Bibliographia
recensere- Pätzold, Rudolf. 1994. Die Lerchen der Welt: Alaudidae. Magdeburgi: Westarp Wissenschaften. ISBN 3894324228.
- Meinertzhagen, R. 1951. "Review of the Alaudidae." Journal of Zoology 121 (1): 81–132. doi:10.1111/j.1096-3642.1951.tb00739.x.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Alaudidas spectant. |
Vide "Alaudidas" apud Vicispecies. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Alaudidas spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
- Pelliculae, photographemata, soni. Internet Bird Collection.