Ainu (populus)
Ainu vel Ainuenses[1] (Ainuane: アィヌ, Аину, Aynu; Iaponice: アイヌ, Ainu; Russice: Айны, Ajny; in textibus Iaponicis historicis 蝦夷, Ezo) est populus indigenae cultus civilis simplicis qui habitat regionem Iaponiae septentrionalem, sicut insulam Honsuam superiorem et Esoniam, atque Russiam australem orientalem, insulam Sachalinam, archipelagus Curilense et paeninsulam Camtschatcam. Viā victūs simplicis, cum naturā concordare inter se docent, sed multi iuvenes vitam modernam malunt. Religio populi variat; Animismus, Ainuensis, Christianitas Orthodoxa Russica, Buddhismus et Shintoismus. Inter eorum tres linguas notas, Ainuane hodie solum loquuntur, aliis linguis autochthonicis mortuis, sed praesertim Iaponicā et Russicā linguis utuntur. In comparatione cum aliis duabus, lingua Ainuensis progressiva est, vocabulis naturalibus conservatis, praecipue plantarum.
Notae
recensere- ↑ Confer binomen "Zaus ainuensis".
Bibliographia
recensere- Brett Walker, The Conquest of Ainu Lands: Ecology and Culture in Japanese Expansion, 1590–1800. Berkeleiae: University of California Press, 2001
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ainu (populus) spectant. |